Ticinum est pagus Helvetianus ad meridiem Alpium spectans, qui nomen Ticino Italiane a flumine homonymo capit. Hic pagus a Padana planitie ad summas Alpes pertinet. Caput est Bilitio.
Finitimi pagi atque civitates sunt Valesia, Urania, Grisonia Italiaque, accurate provinciae Italiae Novum Comum, Baretium, Verbania.
Natura
Propter naturam loci et lacus Verbanum ac Ceresium aer temperatus est, Alpes Ticinum a calidis ventis nam protegunt. Super apricos colles vineae crescunt.
Mons Cinerum (Italiane it:Monte Ceneri) pagum Ticini in duas partes dividit: Supra Montem Cinerum (Italiane it:Sopraceneri) et Infra Montem Cinerum (Italiane it:Sottoceneri).
In vallibus multi lapidum moles[2] corsum aquis interscindunt.
Sermo publicus
Incolae Ticini Lingua Italiana loquuntur, sed multi etiam Dialecto Langobardo. In vico tantum Selva Gurin (Italiane: Bosco Gurin) Lingua Germanica sermo officialis est.
Religio
Magna pars incolarum Ticini se Catholica esse profitetur, accurate:
- Catholici (75,94 %)
- Veteres Catholici (0,18%)
- Musulmani (1,87 %)
- Iudaei (0.12%)
- Orthodoxi (2,35 %)
- Protestantes (6.88%)
- Sine religione (12,22 %)
(Fons:Helveticus census anno 2000)
Historia
Millennio 1 a.C.n. Leponti in vallibus Ticini et urbis Oscelae Lepontiorum habitabant.
Aevo Medio Mediolanum et Novum Comum de terris pagi Ticini contendere Mediolanenses circiter saeculum quartum decimum vicerunt. Postea Helvetii terras pagi Ticini saeculis quinto decimo et sexto decimo gradatim ceperunt, et in eas ut colonias (Italiane bagliaggi) dominata sunt.
Institutiones
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Italiane Gran Consiglio) a nonaginta legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Consiglio di Stato) a quinque legatis constitutum.
Districtus
Ticino sunt octo districtus:
Praeclari cives
In Ticinum olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt viri atque feminae noti:
Nati
- Dominicus Fontana, pictor, architectus et sculptor.
- Franciscus Borromini, architectus.
- Dominicus Trezzini, architectus.
- Antonius Ciseri, pictor
- Franciscus Chiesa, scriptor
- Carola Del Ponte, iuris consultus
- Marius Botta, architectus.
Mortui
- Thomas Mann, scriptor
- Otto Braun, vir publicus Germanicus
- Paulus Klee, pictor
- Georgius Strehler, director theatralis
- Iosephus Prezzolini, scriptor
Urbes Oppidaque et Vici
- Barerna, oppidum
- Bedaliola, vicus
- Bedoledus, vicus
- Bilitio, urbs
- Brixagus, oppidum
- Cadelus, oppidum
- Cibiascum, vicus
- Clasus, vicus
- Cumanus, vicus
- Curea, vicus
- Gudum (Helvetia), vicus
- Locarnum, urbs
- Luganum, urbs
- Mendricus, vicus
- Menuxius, vicus
- Maxanius, vicus
- Morbius Inferior, vicus
- Vicus Subinates, vicus
Transitus
Flumina
Lacus
Terrae historicae
Nota
Nexus interni
Nexus externus
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.