From Wikipedia, the free encyclopedia
Vallis Masonis,[1] vel Vallis Mazonis vel etiam Masopolis (Francogallice Masevaux; Theodisce Masmünster; Alsatice Màsmìnschter), fuit commune Francicum 3334 incolarum (anno 2012) praefecturae Rheni Superioris et ex anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est vocata. Incolae Masopolitani dicuntur (nonnumquam etiam Masonopolitani).
Anno 2016 Vallis Masonis cum vicino communi Niederbruck coaluit. Nunc est commune delegatum novi communis Masevaux-Niederbruck. Quod caput cantonis 'Masevaux-Niederbruck' in Thannensi circumdario remanet.
Ad vallis introitum propter rivum Doller vicus Vallis Masonis circa monasterium anno 720 secundum fabulam a duce Masone conditum crevit cuius filius narrabatur infelici casu in Doller incidisse et ibi sepultus esse. Fuit Sancto Leodegario dicata abbatia nobilium canonissarum quae Sancti Benedicti regulam sequebantur[2]. Nono saeculo agros et domos usque ad Mulhusiam late possidebant. Comites vero de Ferrette atque post eos Habsburgi qui patrocinio suo abbatiam illam tueri debebant paulatim multa iura sibi extorserunt. Ita usque ad Magnas Res Novas multae lites et iudicia inter abbatissam, dominos municipiumque memorantur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.