From Wikipedia, the free encyclopedia
Chiron, seu Chiro[1] (Graece: Χείρων, a verbis χείρων 'peior' aut χείρ 'manus'[2]) est in mythologia Graeca filius Croni, qui in mythologia Romana Saturno respondet, et Philyrae, frater germanus Iovis et unus e Centauris. In Thessalia vitam egit apud Peleum cuius amicus erat[3].
Fuit centaurus sapiens et bonus, inventor medicinae artis et praeceptor Achillis[4] cuius paedagogi, Phoenicis, oculos sanavit[5]. Alios discipulos notos habuit, in primis Machaonem expeditionis Troianae medicum[6] et ipsum Aesculapium[7]. Divinationis quoque peritus habebatur[8]. Postremo sagittà hydrae Lernaeae sanguine inlità infausto casu sauciatus[9] tantos dolores ex insanabili vulnere percipiebat ut mori maluerit. Immortalitatem suam Prometheo legavit[10] et post mortem Zeus eum in sidus Centaurum transmutavit[11] vel secundum alios poetas in Sagittarium[12]. In François vase (prima parte sexti saeculi a.C.n.) Chiron pompam deorum ad Pelei et Thetidis nuptias invitatorum ducit ac primus cum Peleo dextras iungit. Pone eum procedunt Demeter, Hestia et Chariclo quae Chironis uxor erat.
Chiron etiam est persona in Divina Comoedia a Dante Alagherio scriptore Italico scripta.[13]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.