Prologus (1-121)ː Furia/Erinys invitam Tantali umbram ex Inferis in pristinam domum ubi nunc regnat Atreus elicuit quia veteres caedes renovare volebat. Paulisper mansit Tantalus sed domus eius praesentia fremuit et iam scelus spirat.
Chori cantus I (122-175)ː chorus impia Tantalidarum scelera commemorat et supplicium Tantali in Inferis describit.
Episodium I (176-335)ː Atreus satelliti vindictae sitim[4] erga fratrem Thyestem confitetur. Ad avorum imitationem supplicium sueto horribilius ("solito maius") invenire gestit atque postremo ad vindictam quam Procne erga Tereum exercuit decurrit. Frater ut decipiatur in gratiam redire velle simulabit atque dimidium regnum ultro offeret. Satelles ad tam nefandum facinus ministerium suum recusat sed rem taciturum pollicetur. Atreus proprios liberos (Agamemnonem et Menelaum) ad Thyestem velut legatos pacis mittet.
Chori cantus II (336-403)ː Atrei mendaciis credulus chorus fidem habet et gaudet quod tandem antiquum Inachi genus furorem scelestum deposuerit. Tranquillam vitam et 'auream mediocritatem' laudat. Locos communes tam stoicismi (versus 380ː mens regnum bona possidet et 388-90ː Rex est qui metuet nihil, / rex est qui cupiet nihil: /hoc regnum sibi quisque dat. ) quam epicurismi (versus 393-7ː me dulcis saturet quies; / obscuro positus loco /leni perfruar otio, /nullis nota Quiritibus / aetas per tacitum fluat) explicat.
Episodium II (404-545)ː misero habitu procedit Thyestes cum liberis ad colloquium. In domus limine tamen haeret[5] quia regno periculoso securam miseriam praevertere exsul didicit. Pro liberis timet[6] sed ipsi liberi eum hortantur ne Fortunam manus sibi tendentem dimittat. Pergit et blanditer ab Atreo acceptus in reconciliationem et regni partitionem consentit.
Chori cantus III (546-622)ː deceptus et ipse chorus quantum natura et pietas in fraternis discordiis possent canit. Fortunam tamen mutabilem esse fatetur nec res secundas mortalibus sperandas longas esse.
Episodium III (623-788)ː nuntius choro narrat quomodo Atreus fratris filios Plisthenem et Tantalum et minimum natu sine nomine in recessu deis Infernis dicato immolarit et ad epulum pararit, nec ullam horrendam rem praetermittit. Prodigia simul refert quibus dei indignationem suam ostendebant ita tamen ne Atrei animus quicquam moveretur.
Chori cantus IV (789-883)ː postquam Sol cursum ad Orientem retro vertit atque medio die nox terras occupavit chorus timet ne Chaos omnia iterum obruat neve caelum in terras concidat.
Episodium IV (884-1112)ː gaudio exultat Atreus dum fratrem carne saturum spectat. Calicem sanguinis Baccho mixti insuper porrigere decernit sed cum potare conatur Thyesti circumstantia omnia et ipse stomachus et manus tremere videntur. Angore oppressus liberos suos rogat quorum ora tum Atreus ostendit ironice addens neminem a patre eos avellere nunc posse. Horrore fremens Thyestes deos ultores invocat et Atreus liberos ultores sibi esse respondet[7].
Ut in ceteris Senecae operibus in Thyeste inveniuntur sententiae breves et memorabiles tam politicae quam morales, quales cudere amabat philosophus. Sic Atreus tyrannidis voluptatem laudabatː
...Maximum hoc regni bonum est,
quod facta domini cogitur populus sui
tam ferre quam laudare. (Versus 205-7)[8]
Ubicumque tantum honesta dominanti licent,
precario regnatur. (Versus 213-4).
...Credula est spes improba. (Versus 295)
Cui respondebat satellesː
saepe in magistrum scelera redierunt sua. (Versus 311)
Sic sapientiam ipsa vita doctam exprimebat Thyestesː
Mihi crede, falsis magna nominibus placent (versus 446)
venenum in auro bibitur - expertus loquor:
malam bonae praeferre fortunam licet. (Versus 453-4).
Antonio Marchetta, Vittima e carnefice: l'ambiguità dei ruoli nel "Thyestes" di Seneca, Romae, Università La sapienza, 2010 Nonnullae paginae apud Guglum librorum