From Wikipedia, the free encyclopedia
Tantalus (Graece Τάνταλος) in mythologia Graeca est clarus vir est, qui traditur filius Iovis (Graece Ζεύς) regis deorum et Pluti nymphae atque rex Sipyli fuisse nec non genitor liberorum trium, nominibus Pelops, Nioba vel Niobe, et Brotea.
In fabulis accusatur furti nectaris et ambrosiae deorum; Pelopem filium quoque dilacerasse atque deis immortalibus in convivio carnem eius adposuisse dicitur. Quam ob rem Iuppiter eum claro aeternoque supplicio punivit: is catenis vinctus in palude Stygia mergitur; sunt super eum multi rami cum malis, sed quandocumque ad ramos vel aquam procurrit, rami surgebant et aqua se recipiebat[1]. Alii ingens saxum instabiliter suspensum capiti impendere narrabant[2].
Zeus/Iuppiter Tantalum filium hospitio et amicitia sua dignatus erat. Ille vero, superbia amens factus, cum deos ad cenam invitasset, eis filium Pelopem in membra caesum, postquam aeneo caccabo incoxerat, in convivio adposuit. Cupiebat scire num fraudem dei detecturi essent. Omnes autem animadvertere et carne horrentes abstinuerunt, praeter Demetera/Cererem, quae, maerore raptae filiae occupante animum, laevum umerum Pelopis comedit. Dii puerum miserati membra rursus conglutinaverunt et Pelopi vitam reddiderunt : in vicem non iam exstantis partis, eburneum umerum[3] collocaverunt. Ac iusserunt Tantalum aeternas et crudeles poenas in Tartaro dare.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.