Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Cratylus (Graece Κρατύλος) est opus philosophicum Platonis (Ὰριστοκλῆς, vel Πλάτων) anno incerto compositus. Pro exordio rationis linguisticae, philosophiae linguisticae atque etymologiae Europaeae habetur. Tres sunt disputatores hoc in opere ficto: Socrates (Σωκράτης), venerabilis auctoris magister; Cratylus philosophus, discipulus Heracliti, a quo nomen dialogus trahit; et Hermogenes (Ἑρμογένης) philosophus.
In hoc dialogo duos sermones habet Socrates, priorem longiorem de etymologiis cum Hermogene, alterum breviorem de nominum vi ad res cognoscendas cum Cratylo.
Hermogenes fuit Socratis discipulus qui morti magistri in carcere adfuit[1]. Frater minor erat divitis Calliae, sophistarum Maecenatis[2], et filius Hipponici quamquam ipse pauper dicitur de quo Cratylus iocatur negans Hermogenem eius verum nomen esse[3]: etenim Hermogenes Latine "Mercurii filius" interpretandus est et Mercurius/Hermes deus lucri et mercatorum habebatur. Hoc in dialogo primo nomina nullam aliam significationem habere adfirmat nisi eam quam eis pactum et conventio socialis dat[4]. Socrates illam thesim refutare instituit nec Hermogenes quicquam repugnat sed semper magistro adsentitur. Ita non multum disputationi confert nisi interrogando quae nesciat et audiendi Socratis responsa aviditate. Nonnullis locis tamen Socratis ironiam intelligere videtur et nonnullas etymologias satis contortas esse iudicat[5]. In summa philosophiam amare quidem videtur, non tamen ipse eam profiteri.
Econtra Cratylus verus philosophus Heracliteus est qui magistri sui doctrinam tuetur. Quin etiam Platonis magister ante Socratem fuisse dicitur[6]. Hic naturalem nominum veritatem profitetur quae per etymologiam ad ipsarum rerum ab eis designatarum notitiam perducere possit. Simul theoria Heraclitea motus universi et sempiterni (πάντα ρεῖ) ab illis etymologiis ei corroborari videtur quoniam nomina motum etymologice exprimentia bonas res designant, quae vero motum impediunt et sistunt res contrarias hoc est malas. A Socrate quamvis dialectice refutatus ab opinione sua discedere non patitur[7] sed Socratem hortatur ut rem cum fiet occasio diligentius inspiciat. Hermogenes autem initio sermonis Cratylo obscuritatem obiciebat atque verba oraculis similiora[8] (nonne Heraclitus σκοτεινός cognominabatur?).
Quaestio hic disputata de proprietate nominum non iam in philosophia hodierna disputatur: quaeritur enim utrum nomen proprietatem suam (ὀρθότης ὀνομάτων) ex arbitrio et consensu hominum accipiat an essentiam (οὐσία) rerum aliquo modo per etymologiam aut dilectum sonorum idoneorum revelet. Quid de ea re sentiat Socrates, qui disceptator controversiae ab Hermogene electus est, primo aspectu difficile dictu est quoniam prima parte Hermogenis thesim impugnans negat ad cuiuscumque libitum ac sine methodo nomina rebus aut imposita aut imponenda esse, ita ut Cratylus omnia quae hucusque dixerit probet[9], secunda vero parte thesim Cratyli destruit nomina falsa esse posse demonstrans atque multum ad nominum usum instituendum posse conventiones humanas. Adeo ei libet quicumque aliquid scire sibi videatur eum refutare atque ignorantiae convincere.
Revera tamen longa pars quae ad etymologias spectat (longior quidem lectoribus hodiernis videtur) parodiae comicae similior est. Praeter ipsam nonnullarum absurditatem plura indicia ad hanc interpretationem faciunt: ipse Socrates scientiam suam miratur atque plurifariam ab Euthyphrone dicit sibi inspiratam esse[10]: e dialogo Euthyphron inscripto scimus illum hariolum arrogantem et stultum fuisse. Alibi[11] poetarum auctoritatem invocat quam contemnere Platonem non dubitabis si Politiam legeris. Insuper methodus investigationis sibi non constat: addere vel adimere vel mutare litteras ad libitum licet atque barbarum nomen esse dicere si nihil aliud inveneris quod dicas. Ipse adiectivo γελοῖον[12] utitur, hoc est 'ridiculum', ad methodum quam adhibet describendam. Unde liquet ibi Platonem sophistae cuiusdam investigandae nominum veritatis methodum irridere, sive ipsius Cratyli sive alterius ut Protagorae[13]. Fuerunt etiam qui Platonem adversus Antisthenem scripsisse putarent[14]. Plura dici non possunt quoniam eorum scripta deperdita sunt.
Duas tamen conclusiones ad Platonis propositum referri licet: primum cum Socrates dicit nomina instrumenta ad docendum et res distinguendas apta esse[15] quorum proprietatem optime diiudicabit ille artifex qui eis ad interrogandum et respondendum utetur, hoc est homo dialecticus[16]. Deinde in ontologicis investigationibus utilitatem etymologiae et nominum reicit[17], ad ideas sese convertere mavult[18] etiamsi ab Heracliti doctrina abhorrent. Nam si primi homines in nominibus rebus imponendis erraverint, per etymologiam ad eorum errorem retro pervenies, non ad veritatem. Si non erraverint ad imaginem et imitationem veritatis per nomina pervenies, non ad ipsam veritatem quae rebus ipsis inest.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.