Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sōcratēs (Graece: Σωκράτης), philosophus Graecus, natus 469 a.C.n. prope Athenas, filius sculptoris et obstetricis, mortuus 399 a.C.n., magister Platonis.
Socrates, vir sapientissimus et doctissimus, vixit Athenis, ubi bonus civis, miles fortis[1], philosophus admirabilis, fuit omnium virtutum exemplar. Dicere solebat se nihil nisi hoc unum scire, quod nihil sciret, velut in opere Apologias scribit eum Plato,
Attamen iuvenes et viri libentissime eum audiebant et sequebantur. Ipse eos, familiariter alloquens, docebat quid esset verum, quid rectum, quid pulchrum. Idem integritate morum et sanctitate vitae quotidianae doctrinam suam confirmabat, sed apud Athenienses invidia saepius fuit comes virtutis. Inimici Socratem maledictis infamaverunt, et populus, natura suspicax et credulus, philosophum odio persecutus est. Socrates accusatus est ab Anyto et Meleto impietatis adversus Deos patriae, et corruptelae iuventutis. Causam ipse suam ante tribunal egit virili oratione. Iudices eum interrogaverunt quam poenam existimaret se meruisse. "Hoc unum," respondit, "merui, ut mihi victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur."
Iudices iratos non puduit capitis condemnare hominem innocentissimum. Audita sententia, unus e discipulis Socratem amplexus exclamavit: "Ergone iniuste morieris?"—"An tu," respondit, "iuste malles?" Eandem animi magnitudinem ostendit exspectans mortem in carcere. Ibi dies triginta remansit priusquam biberit cicutam. Cum facile posset educi e custodia, fugere noluit. Hortantibus amicis ut se iniquae damnationi subtraheret, respondit patriae legibus esse parendum. Supremo vitae die discipulos flentes consolatus est, eorum animos erexit, praecepta sapientiae revocans, sed nullus temperare potuit a lacrimis, ne servus quidem publicus, cui venenum ei afferendum esset. Socrates mortiferum poculum impavidus hausit, exclamavitque: "Di, fortunate mihi hoc supremum iter." Deinde, lectulo iacens, cum crura et artus frigere sensit, conversus ad Critonem, discipulorum carissimum: "Debemus," inquit, "Aesculapio gallum; memento votum solvere."
Nulla scripta Socrates reliquit, sed discipulos, quorum clarissimi memorantur Plato et Xenophon, ambo operibus suis nobiles: prior fuit Aristotelis magister, posterior non minus egregius dux exstitit, quam ingeniosus scriptor.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.