Remove ads
tragoedia quam Euripides docuit From Wikipedia, the free encyclopedia
Iphigenia Aulidensis (Graece Ἰφιγένεια ἐν Αὐλίδι) est tragoedia quam Euripides ante annum 406 a.C.n. scribere coepit quamque anno 405 a.C.n. Euripides filius docuit. Iam mortuo poeta, trilogia quam haec tragoedia cum Bacchis et Alcmeone efficiebat palmam rettulit. Fortasse igitur non omnia quae hodie legimus ab ipso Euripide scripta suntː certe critici hodierni imprimis in prologo et parodo et exodo mutationes suspicati sunt, nec inter se consentiunt. Non tantum filius, sed etiam actores et choragi, versus addere aut mutare potuerunt[1].
Ex omni Graecia, bellatores Aulidem convenerant, unde Troiam navigare et Priami arcem expugnare volebant. At venti cessant et iamdiu in litore retinenturː tum Calchas vates consultus respondet nisi filiam regis Agamemnonis deae Artemidi immolassent secundos ventos a deis classi non impetraturos. Iphigeniae immolatae fabula Homero ignota erat. Quin etiam nescitur utrum quam filiam Agamemnonis Iphianassam ille appellat[2] revera eadem sit atque Iphigenia. Haec fabula primum in Cypriis carminibus orta, deinde indignanter ab Aeschylo memorata, ab ipso Euripide per heroidem Iphigeniae in Tauris narrata est[3]. Mutavit in hac ultima tragoedia fabulam quam ipse narraveratː non enim Ulixes virginem ex Argo Aulidem ducit sed ipsa Clytaemnestra cum ea venit. Ita poeta cruciatus matris, filiae patrisque describere potest. Mors voluntaria Iphigeniae quoque nova erat, in traditionibus anterioribus ad sacrificium vi trahebatur. Tempore quo civitates Graecae iamdiu diuturno bello se invicem lacerabant atque auro Persarum vincebant Lacedaemonii, Euripidis herois communitatem Graecorum extollebat et barbaris opponebat[4].
Actio Aulide in ora maritima Boeotiae agitur. Spectatores tabernaculum Agamemnonis vident.
Diu placuit illa tragoedia ut indicat numerus papyrorum repertorum e quibus unum fragmentum Lugduni Batavorum hodie servatum[10] musicam quoque notat. Poetae comici ad versus nonnullos alluserunt et Plutarchus octies in operibus suis locos quosdam rettulit. Quin etiam poeta Latinus Ennius tragoediam Iphigenia inscriptam et hodie deperditam ad Euripidis imitationem conscripsit[11]. Scalptores quoque et pictores saepe ex illa fabula argumenta sumpserunt. Hodieque qui linguae Graecae antiquae student hanc tragoediam in scholis saepe legunt.
Hodiernis temporibus praeclara est Iphigénie Iohannis Racine (1674),[12] qui nonnullis locis fabulam Euripidis e Graeco Francogallice vertebat. Iam ante eum in Francia Ioannes de Rotrou Iphigénie in theatro docuerat (1640)[13]. Multae fabulae cantatae idem argumentum explicaruntː notissima est Iphigénie en Aulide Christophori Willibaldi Glück (1774)[14]. Ante Glück memoratu dignus est Dominicus Scarlatti (1714)[15], post eum Ludovicus Cherubini (1788) et multi alii. Inter pictores memorandi sunt Giambattista Tiepolo[16] et Iacobo Ludovico David.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.