From Wikipedia, the free encyclopedia
Catalogus navium[1] (Graece: νεῶν κατάλογος) est pars Iliadis,[2] quae oppida ducesque Achaeorum, qui Troiam navigaverunt, cum numero navium eorum indicis forma refert. Catalogus nomina ducum et loca a sociis habitata enumerat, interdum epitheto ornamenti causa addito. Catalogus Troianorum cum sociis similis sed brevior sequitur[3]. Etiam in Apollodori bibliotheca catalogus similis invenitur.
In catalogo navium describuntur viginti novem classes a quadraginta sex nauarchis ductae, quae summam 1 186 navium faciunt.[4] Refertur quemque navem Boeotorum 120 homines continuisse et si aliae naves aequum numerum portabant, putare possumus 142 320 homines ad Troadem transvectos esse. Catervae cum variis gentibus et 164 locis coniunguntur. Plurima loca hodie agnoscuntur et in Aetate aënea inferiore habitabantur. Totus exercitus nominibus Danais, Argivis, Achaeis, vel Achaeorum filiis appellatur. Aliae enumerationes apud alios scriptores antiquos reperiuntur. Pseudo-Apollodorus in Bibliotheca dat triginta catervas sub quadraginta tribus ducibus et summam 1 013 navium.[5] Hyginus 1 154 naves refert, sed summam tantum 245 navium dat.[6]
Versus | Gens | Numerus navium | Nauarchi[7] | Oppida |
---|---|---|---|---|
2.494 | Boeoti | 50, centenis vicenis hominibus completae | (Primum Thersander, dein) Peneleos, Leitus, Arcesilaus, Prothoënor, Clonius | Hyria, Aulis, Schoenus, Scolus, Eteonus, Thespiae, Graia, Mycalessus, Harma, Eilesium, Erythrae, Eleon, Hyle, Peteon, Ocalea, Medeon, Copae, Eutresis, Thisbe, Coronea, Haliartus, Plataea, Glisas, Thebae, Onchestus, Arne, Midea, Nisa, Anthedon |
2.511 | Minyae | 30 | Ascalaphus, Ialmenus | Aspledon, Orchomenus |
2.517 | Phocei | 40 | Schedius, Epistrophus | Cyparissus, Pytho, Crisa, Daulis, Panopeus, Anemorea, Hyampolis, Cephissus fluvius, Lilaea |
2.527 | Locri | 40 | Aiax Oileus (Aiax minor) | Cynus, Opous, Calliarus, Bessa, Scarphe, Augeae, Tarphe, Thronium |
2.537 | Abantes Euboeae | 40 | Elephenor | Chalcis, Eretria, Histiaea, Cerinthus, Dium, Carystus, Styra |
2.546 | Athenienses | 50 | Primum Menestheus (dein Acamas et Demophoon, Thesei filii) | Athenae |
2.557 | Salaminii | 12 | Aiax Telamonius (Aiax maior) | Salamis |
2.559 | Argivi | 80 | Diomedes cum Sthenelo et Euryalo | Argos, Tiryns, Hermione, Asine, Troezen, Eїonae, Epidaurus, Aegina, Mases |
2.569 | Mycenaei | 100 | Agamemnon, Mycenarum rex, summus dux | Mycenae, Corinthus, Cleonae, Orneae, Araethyrea, Sicyon, Hyperesia, Gonoessa, Pellene, Aegium, Helice |
2.581 | Lacedaemonii | 60 | Menelaus, Agamemnonis frater, Helenae maritus | Pharis, Sparta, Messe, Bryseae, Augeae, Amyclae, Helos, Laas, Oetylus |
2.592 | Nomen non refertur. | 90 | Nestor | Pylos, Arēne, Thryum, Aepy, Cyparisseis, Amphigenea, Pteleum, Helos, Dorium |
2.603 | Arcades | 60 | Agapenor | Cyllene, Pheneus, Orchomenus, Rhipae, Stratie, Enispe, Tegea, Mantinea, Stymphalos, Parrhasia |
2.615 | Epei Elidis | 40 | Amphimachus, Thalpius, Diores, Polyxenus | Buprasium et terrae Hyrmine, Myrsino, Olene, Alesio inclusae |
2.624 | Dulichii | 40 | Meges | Dulichium, Echinades |
2.631 | Cephallanes | 12 | Ulixes | Ithaca, Neritum, Crocylea, Aegilips, Same, Zacynthus et pars continentis contra insulas |
2.638 | Aetoli | 40 | Thoas | Pleuron, Olenus, Pylene, Chalcis, Calydon |
2.645 | Cretenses | 80 | Idomeneus, Meriones | Cnossus, Gortys, Lyctus, Miletus, Lycastus, Phaestus, Rhytium, alii |
2.653 | Rhodii | 9 | Tlepolemus | Lindus, Ielysus, Cameirus |
2.671 | Symiaci | 3 | Nireus | Syme |
2.676 | Nomen non refertur. | 30 | Phidippus, Antiphus | Nisyrus, Crapathus, Casus, Cos, Calydnae insulae |
2.681 | Pelasgi, Myrmidones, Hellenes, Achaei | 50 | Achilles (dein Neoptolemus) | Pelasgicon Argos, Alos, Alope, Trachis, Phthia |
2.695 | Nomen non refertur. | 40 | Protesilaus, dein Podarces | Phylace, Pyrasus, Iton, Antrium, Pteleum |
2.711 | Nomen non refertur. | 11 | Eumelus | Pherae, Boebe, Glaphyrae, Iolcus |
2.716 | Nomen non refertur. | 7, quinquagenis remigibus ac sagitariis completae | Philoctetes, dein Medon | Methone, Thaumacia, Meliboea, Olizon |
2.729 | Nomen non refertur. | 30 | Podalirius, Machaon, duo Aesculapii filii | Tricca, Ithome, Oechalia |
2.734 | Nomen non refertur. | 40 | Eurypylus | Ormenius, Hypereia (fons), Asterius, Titanus |
2.738 | (Lapithae) | 40 | Polypoetes, Leonteus | Argissa, Gyrtone, Orthe, Elone, Oloosson |
2.748 | Enienes, Perrhaebi | 22 | Guneus | Cyphus, Dodona (Thessalia), Gonnos, Titaresii ripae |
2.756 | Magnetes | 40 | Prothous | Circa Peneum et Pelion |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.