Pelasgi (Graece: Πελασγοί) a quibusdam scriptoribus Graecis homines appellati sunt, qui sive iam ante adventum Graecorum Graeciam inhabitaverant sive maiores ipsorum Graecorum erant[1]. Ita historicis adhuc remporibus uni e quattuor partibus Thessaliae nomen Pelasgiotis[2] erat et eorum vestigia in multis aliis locis ostendebantur ː exempli gratia Dodonae oraculum condidisse dicebantur[3] aut Cabirorum mysteria in Samothracia docuisse[4]. Quin etiam Arcades Pelasgum quendam e terra genitum primum incolam Arcadiae fuisse narrabant atque ipsos Pelasgos primum appellatos postea nomen mutavisse[5]. Et Herodotus[6] Athenienses primo Pelasgos fuisse qui Barbare loquebantur ac deinde mixtos cum vicinis gentibus Graece didicisse contendebat. In Italiam quoque migrasse Pelasgos mythographi finxerunt, dum origines historiae Romanae cum Graecis rebus connectere cupiunt[7]. Scientia hodierna interdum nomine Pelasgis ad praehistoricas Paeninsulae Balcanicae gentes denotandas utitur, quae Graece non locutae sunt. An umquam distincta gens Pelasgorum re vera fuerit dubitatur.

Bibliographia

Notae

Nexus interni


stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.