tragoedia quam Sophocles docuit From Wikipedia, the free encyclopedia
Trachiniae sunt tragoedia quam SophoclespoetaGraecus anno incerto[1] (fortasse circa 440 a.C.n.) docuit. Argumentum e duabus fabulisDeianirae a centauro raptae et HerculisNessi tunica combusti et in monte Oeta morientis duxit. Duo fata tragica igitur uno opere describebat, Deianirae et Herculis adeo ut coniuges ne semel quidem in scaena conveniant, sed idem histrio antiquitus utrasque partes egisse putatur. in hac fabula, Sophocles muliebrem cum virilem in Venere et matrimonio opponit; simul ut solet deficientem scientiam humanam ostendit quae deorum consilia prave interpretatur. Deianiram dulciorem et innocentiorem fecisse quam alii auctores videtur, qui eam zelotypia ductam depingebant. Idem argumentum postea Latine tractavit Seneca in Hercule Oetaeo. Ita appellata est tragoedia quia chorus e puellis urbe Trachine oriundis constat.
Res Trachine ad sinum Maliacum pro domo in qua Deianira Herculis reditum exspectat aguntur.
Prologusː Deianira se iam quintum decimum mensem nullum nuntium a marito accepisse dolet eo magis quod hoc ipsum tempus secundum oracula Herculi olim data fatale esse debetː sive enim tum periturum esse heroem sive ultimo labore peracto iam beatam tranquillamque vitam acturum. Nutrix dominae suadet ut patrem quaerendum filio Hyllo mandet qui forte tunc advenit. Qui matri fatetur scire Herculem annuo servitio apud Lydiam Omphalem peracto nuper Euryti regnum in Euboea aggressum esse. Nihilominus cognitis oraculis ad patrem statim proficiscitur.
Parodosː chorus puellarum Deianiram solatur atque bona spe ut sit hortatur. Nonne dei felicia et misera tempora mortalibus alternis tribuunt?
Primum episodiumː homo accurrit Licham cum captivis in urbem iam advenisse sed a vulgo nuntiorum avido adhuc retineri dicens. Nunc deorum sacris tardatur victor Hercules qui ipse mox aderit. Quo nuntiato mulieres magno gaudio cantant. Cum Lichas accedit atque eadem narrat Deianira puellam nobili aspectu inter captivas animadvertit quam e quibus esset nata omnino ignorare testatur Lichas. Qui cum domum intrasset prior nuntius Deianiram adit atque Licham veritatem occultare contenditː veram causam Oechaliae delendae Herculis cupidinem fuisse qui Euryti filiae amore captus patrem daturum negantem occidisset. Captivam nobili aspectu non aliam esse quam Iolen, Euryti filiam. Et Licham primo negare conantem ipsius verbis paulo ante apud populum habitis convincit. Deianira marito irasci ob peccatum apud homines tam vulgatum recusat et Licham intra domum ducit responsum et donum Herculi referendum ei traditura.
Primum stasimonː puellae chori amoris vim celebrant atque pugnam inter duos Deianirae procas, flumen Acheloum et Herculem, memorant.
Secundum episodiumː Deianira chori puellis narrat quomodo olim in transitu fluminis Eveni centaurus Nessus eam rapere voluerit atque sagittà hydrae Lernaeae sanguine inlità ab Herakle letaliter vulneratus philtri cuiusdam arcana sibi detexeritː si sanguinem e vulnere manantem servaverit mariti amorem cum necesse fuerit hoc adhibito humore retinebit quem nulla femina ab uxore tunc avertere poterit. Quo philtro tunicam imbuisse fatetur quam Herculi per Licham ut donum a se confectum et in sacris vestiendum miserit.
Secundum stasimon[2]ː chorus Herculis reditum canit cuius amorem in Deianiram redivivum fore sperant.
Tertium episodiumː Deianira anxia redit ne malum insanabile imprudentia sua suscitarit. Nam pannus lanae quo tunicam fricavit per se nemine tangente in sole contabuit nec iam conspicuus est. Intelligit centauro Nesso morienti nullam causam fuisse cur sibi benevolentiam praestaret. Nonne sanguinem eius tam letalem quam hydrae venenum fore? Tum redit Hyllus qui matrem increpat atque accusat quod patrem suum dolose interfecisset. Tormenta Herculis depingit, quomodo dolore efferatus miserum et insontem Lichan in mare coniecerit. Sine ullo verbo Deianira domum intrat.
Tertium stasimon[3]ː chorus Nessi post mortem ultionem miratur et Aphroditae vim[4] insuperabilem esse declarat nec effugienda esse praedicta veterum oraculorum.
Quartum episodiumː clamor e domo auditur et nutrix accurrit. Nuntiat Deianiram sese in lecto geniali gladio transfixisse. Iam Hyllum paenitet quod matrem diris exsecrationibus interpellassetː nunc enim non sceleris machinatricem fuisse illam sed instrumentum fati intelligit.
Quartum stasimonː chorus non tantum Deianirae fato ingemit sed etiam Herculem mox adfuturum quantis cruciatibus laniatum adspecturae sint animi anguntur. Utinam venti eas alio abripere possentǃ
Exodosː intrat maesta pompa virorum Herculem in feretro portantium. Qui ob invictum dolorem comites orat ut se necarent. Hyllus eum de Deianirae morte et innocentia certiorem facitː tum heros Iovis oraculum intelligit quo docebatur a mortua non a spirante anima sibi venturam esse mortem (etenim Nessus iamdiu mortuus erat). Aliud quoque intelligit quo laborum finis praedicebaturː etenim mortui non iam laborant. Tum filio Hyllo praecipit ut se in pyram summo Oeta monte ponat atque corpus adhuc vivum concremet[5]; quin etiam ut Iolen iam sua opera gravidam uxorem duceret ne vir alius eam tangeret. Paulisper reluctatus Hyllus, quia Iole familiae exitio fuerat, quae pater vellet facturum pollicetur. De apotheosi quae in posterioribus auctoribus[6] saepe describitur nihil dicit Sophocles[7]. Hyllus deorum duritiam vituperat, et coryphaeus concludit "omnibus istis rebus inesse Iovem"[8].
T. F. Hoey, "The Date of the "Trachiniae"", Phoenix, 1979ː 210–32. Plerique tamen eruditi inter primas Sophocleas tragoedias servatas Trachinias ponunt.
Spectatores vero Athenienses deum esse Heraklem sciebant. Ad quod fortasse alludit Sophocles cum versu 1270 Hyllus dicitː τὰ μὲν οὖν μέλλοντ᾽ οὐδεὶς ἐφορᾷ = "futura nemo videt".
Versus 1278 (quem nonnulli editores Hyllo tribuunt)ː κοὐδὲν τούτων ὅ τι μὴ Ζεύς.
Editiones et commentarii
Collection des Universités de Franceː Sophocle Tome I, Les Trachiniennes. Antigone; texte établi par Alphonse Dain,... et traduit par Paul Mazon,..., Les Belles Lettres, 1955.
M. Davies, Sophocles, Trachiniae, Oxford U.P. 1991. Recensio critica
P. E. Easterling, Sophocles. Trachiniae, Cantabrigiae, 1982 Recensio critica
J. C. Kamerbeek, The plays of Sophocles: commentaries. Part II, The Trachiniae, Lugduni Batavorum, Brill, 1959. Recensio critica
Georgios A. Xenis, Scholia vetera in Sophoclis "Trachinias", De Gruyter, 2010