Scotia[1][2] (Anglice et Scotice Scotland; Scotice Gadelice Alba) est civitas quae pars Britanniarum Regni est et in septentrionali insulae Magnae Britanniae parte tertia consistit.[3][4][5] Una cum Anglia et Cambria, Scotia Britanniam constitit; Britannia vicissim et Hibernia Septentrionalis Britanniarum Regnum constituunt. Scotiae continentali sunt fines 96 milia longi cum Anglia ad meridiem et orientem iacentes, atque aliter ab Oceano Atlantico ad septentriones et occidentem, Mari Septentrionali ad septentriones et orientem, et Mari Hibernico ad meridiem circumdatur. Praeterea, Scotiae sunt plus quam septingentae et nonaginta insulae,[6] plerumque intra Insulas Septentrionales et Ebudes archipelagos.

Vide etiam paginam discretivam: Alba (discretiva).
Quick Facts
Wikidata Scotia
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Scotia: insigne
Thumb
Scotia: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Anglia
Locus:
Caput: Edimburgum

Gestio

Princeps: Carolus III (rex Britanniarum)
Praefectus: John Swinney
Consilium: Scottish Parliament
Situs interretialis

Populus

Numerus: 5 404 700
Sermo publicus: Anglice, Scotice Gadelice, Scotice
Zona horaria: UTC, UTC+1
Moneta: Libra sterlingorum

Commemoratio

Paean: Flower of Scotland
Praeceptum: In My Defens God Me Defend

Sigla

Dominium interretiale: .scot
Praefixum telephonicum: +44

Tabula aut despectus

Thumb
Scotia: situs
Close

Caput Scotiae est Edimburgum.

Linguae usitatae sunt Anglica, Scotica, Scotica Gadelica.

Magna Scotorum pars ad Ecclesiam Scoticam (presbyterianam) pertinet.

Scotiae superficies est 78762 chiliometra quadrata. Eam dividere licet in partes tres:

  • Saltus Scotiae (Anglice Highlands), in partibus septentrionalibus
  • Planities, in media parte
  • Summus Mons (Uplands), in regione meridiana

In planitie, maxima oppida versantur officinaeque opera dant. Urbes celeberrimae Edimburgum ac Glasgovia sunt. In summo Monte Caput Niveus (Ben Nevis) altissimus mons Britanniae est (1345 m).

Rei publicae ratio

Regni caput rex vel regina Britanniae. Praesens rex est Carolus III; rector reipublicae, primus minister Scotiae, nunc Humza Yousaf.

Legatio popularis Scotiae leges de sanitate, educatione, quietis cura, progressione oeconomica fert..

Provinciae

Conferatur pagina principalis Provinciae Scotiae.

Scotia in triginta duo provincias vel "areas consiliarias" dividitur:

More information Terra continens, Incolae ...
Provinciae
Terra continens Incolae
Urbs Aberdoniae 218220
Comitatus Aberdoniae 223630
Angus 111020
Argathelia et Botis 139020
Comitatus Ayrensis Orientalis (East Ayrshire) 123820
Comitatus Ayrensis Septentrionalis (North Ayrshire) 90550
Comitatus Ayrensis Meridionalis (South Ayrshire) 113960
Clackmannan 48660
Dumbarton et Clydebank 97790
Comitatus Dumbartonensis Orientalis (East Dumbartonshire) 110220
Dumfries et Galloway 147.900
Urbs Dundee 153710
Urbs Edimburgum 441620
Urbs Falkirk 142610
Fife 351200
Fines Scotiae (Scottish Borders) 105300
Urbs Glasgovia 623850
Inverclyde 89990
Comitatus Lanarcensis Meridionalis (South Lanarkshire) 307100
Comitatus Lanarcensis Septentrionalis (North Lanarkshire) 326750
Lothiania Occidentalis 97800
Lothiania Orientalis 146730
Lothiania Media 79910
Moravia 86250
Perthensis et Kinrossensis (Perthshire and Kinross) 130470
Renfroana (Renfrewshire) 176970
Renfroana Orientalis (East Renfrewshire) 8680
Urbs Stirlingum 81630
Saltus Scotiae (Highland) 206900
Summa terrae continentis 5048200
Insulae Incolae
Insulae Occidentales 29410
Orcades insulae 19760
Aemodae insulae 22830
Summa insularum 72000
Summa Scotiae 5120200
Close

Urbes

Vide: Index urbium Scotiae

Historia

Antiquitas

Vide et Reges Scotiae

Terra Scotica a septentrione Bodotriae Aestuarii nomine Caledonia, antiquis nota est, incolis aut Caledoniis aut Pictis ('hominibus pigmento tinctis') appellatis. Gnaeus Iulius Agricola bellum in Caledonios anno 79 intulit, quos ad Graupium Montem anno 84 vicit, sed non devicit. Annis subsequentibus, Romani fines suos retraxerunt.

Hadrianus imperator vallum a Bodotria usque ad Clotam porrexit, dein Antoninus? suum. Multi materiae? faciebat. Etiam Antoninus Pius fecit secundum vallum super vallum Hadrianum, quod vallum a Bodotria aestuario[7] ad Gottam aestuarium[7] extendebatur, et erat 39 milia longum.

Anno 197, Caledonii foedus cum Romanis rumpserunt; copiis autem Septimii Severi anno 209 victi,? fidem tamen denuo fregerunt annis 210 et 11.

Saeculo quinto, Romani de Caledonia se receperunt, et tribus Hibernicus nomine Scotti se intulerunt, qui provinciam Dalrietam incolabant, Picti Pictaviam.

In annos, Scoti aliis tribubus praevalebant. Anno 843, Cinadius I Dalrietae rex frenas et Pictaviae suscepit, Caledoniam in unam civitatem coniungens, nomine Alba (Latine 'Albania'), sive Scotia.

Medium aevum

Vide commentarium de Guillelmo Wallaceo.

Tempus recens

Factio nationalis Scotica mense Maio anni 2011 maiorem partem vicit. Die 18 Septembris 2014 quaestio de liberatatis Scotiae ad populum relata est; maior autem pars populi contra secessionem suffragata tulit.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Porta: Britanniarum
Regnum

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.