Biologia (-ae, f.)[1] est scientia naturalis, quae vitam et organismos vivos describit et investigat, ut eorum anatomia, physiologia, auctus, origines, propagatio, et taxinomia sciantur,[2] systema vitae terrestris melius intellegatur, melioria remedia reperiantur, et agricultura proferatur.

Thumb
Thumb
Thumb
Thumb
Biologia ad studium vitae organismos vivos valet.
Thumb
Acidum desoxyribonucleicum, scriptio vitalis, quae organismi proprietates statuit

Biologia multos ramos, quaestiones, doctrinas comprehendit, quarum inter gravissimas res sunt quinque principia, quae fortasse sunt axiomata biologiae hodiernae[3]:

  1. Cellulae sunt principales vitae monades (theoria cellularum).
  2. Novae species et proprietates hereditariae sunt opus evolutionis (evolutio).
  3. Gena sunt principales hereditatis monades (genetica).
  4. Organismus circumiecta interiora temperat, ut condicio stabilis continuaque conservetur (homoeostasis).
  5. Organismi vivi energiam consumunt et commutant (energia).

Scientia in biologia ad res structurales, physiologicas, evolutionis, systematum, regnorum spectat. Eis cum rebus hodiernae biologiae tamen plurimae quaestiones inexplicabiles restant.

Biologiae hodiernae quoque plures subdisciplinae sunt, vetustiores ut anatomia vel taxinomia, noviores ut informatio genetica, epigenetica, astrobiologia.

Etymologia

Nomen de verbis Graecis βίος, vita, -λογία, studium, emanavit. In lingua Latina "biologia" coniunctus primo anno 1736 ab Suecico medico Carolo Linnaeo in opere suo Bibliotheca Botanica adhibebatur.

Historia

Si plus cognoscere vis, vide etiam Historia biologiae.

Quamquam notio unius disciplinae cohaerentis biologiae saeculo undevicesimo orta est, scientiae biologicae ex moribus medicinae et historiae naturalis emerserunt, qui ad Ayurvedam, medicinam Aegypti antiquae, opera Aristotelis et Galeni extenduntur. Haec scientia antiqua medio aevo elaborata est a medicis philosophisque Musulmanis, inter quos insigniter Avicenna. Per renascentiam Europaeam et novum aevum, cogitatio biologica tempus rerum novarum subiit, propter novum empirismi studium et inventionem multorum organismorum novorum.

Res biologiae principales

Systemata naturae vivae (Systematica)

Thumb

Ob nomenclaturam biologicam Carolus Linnaeus systema naturae commentus est. Secundum hoc systema omnis vita hodie est divisa in tres regiones: Archaea, Bacteria, Eucaryota. Olim Archaea et Bacteria sub imperio Procaryota subsummata erant, quia illi organismi nucleum non habent, sed nucleoidem. Virus etiam est res biologica, sed utrum vivat incertum est.

  • Regio "Archaea" sive Archaebacteria
  • Regio "Bacteria"
  • Regio "Eucaryota":
    • Regnum "Animalia": heterotrophica et multicellularia sunt; motiliaque sunt aliquando in circulo vitae.
    • Regnum "Plantae": autotrophicae et multicellulares sunt; habentque duras parietes cellulares et per chloroplasta capiunt lucem.
    • Regnum "Fungi": heterotrophici et saepissime multicellulares sunt, quandam cellularum specializationem in texturas ostendentes; parietes cellulares habent et propagunt vegetative.
    • Regnum "Protista": unicellularia sunt et, cum colonias componunt, nullam specializationem in texturas ostendunt; sunt heterophica et autotrophica.

Disciplinae biologicae

Biologia ex multis disciplinis constat, inter quas sunt sequentes.

Pinacotheca

Nexus interni

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.