Physiologia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Remove ads
Physiologia ( e verbis Graecis φύσις, 'natura', et λόγος, 'ratio') est scientia naturalis, quae corporis munera investigat in animantibus, i.e. animalibus (Homine sapienti incluso) et plantis. Physiologia, saepe cum anatomia docta, est pars necessaria curriculi studiorum medicorum.


Remove ads
Historia
Physiologia ex anatomia emanavit. Physiologiae verbum primo a Francico Ioanne Fernelio in opere eius de naturali parte medicinae (anno 1542) procusum est[1]. In saeculo undevicesimo plures, ut Claudius Bernard, hanc scientiam repraesentaverunt. Ab anno 1901 quotannis praemium Nobelianum physiologiae et medicinae tribuitur.
Periodica
Periodica maximi momenti de physiologia tractantia, secundum computationem SCImago Journal Rank (ordinis periodicorum "SCImaginis") anno 2013 factam, sunt sequentia:[2]
- Physiological Reviews
- Annual Review of Plant Biology
- Cell Metabolism
- Annual Review of Physiology
- Circulation Research
Notae
Nexus interni
Remove ads
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Remove ads