Psychotherapia
From Wikipedia, the free encyclopedia
Psychotherapia a Graecis ψυχή 'spiritus, anima' + θεραπεία 'sanatio, tractatio medica') est therapia psychologica, cura loquendi[1] primum appellata, adhibitio rationum psychologicarum, praecipue in quotidiana interactione personali condita, ut homo suos mores mutet difficultatesque modis desiderabilibus superet. Psychotherapia vult emendare hominis salutem valetudinemque mentis, ad mores, fides, vires necessarias, cogitationes, animive motús operosos mitigandos aut resolvendos, atque ad coniunctiones sollertiasque sociales meliores faciendas. Certae psychotherapiae in indiciis conditae ad nonnullos morbos mentis tractandos putantur; aliae autem pseudoscientia appellatae sunt.





Sunt plus quam mille technicae rationes variae, quarum nonnullae sunt variationes minores, sed aliae in variis psychologiae notionibus, ethicis (quomodo vivere), vel technicis rationibus conduntur. Plurimae sessiones therapeuticas unius therapistae uniusque clientis, sed nonnulli greges aegrorum amplectuntur,[2] therapiá familiari non exclusá.
Psychotherapistae professionales valetudinis mentis esse possunt, sicut psychiatriae, psychologi, nosocomi valetudinis mentis, opifices sociales clinici, therapistae matrimonii et familiarum, vel consiliatores professionales. Psychotherapistae etiam ex prioribus aetatibus variis veniunt, ex variis iurisdictionibus, ac legibus ordinari, sua voluntate ordinari, vel non ordinari possunt.
Historia
Societas Psychologica Americana hoc decretum de proficientia psychotherapiae anno 2012 rite sanxit, ex definitione ab Ioanne C. Norcross propositá: "Psychotherapia est informata deque industriá effecta rationum clinicarum habituumque interpersonalium ex principiis psychologicis confirmatis adhibitio ad homines iuvandos ut eorum mores, cognitiones, animi motús, et vel aut alias proprietates personales mutent et in cursús dirigant qui participes optabiles habeant."[3][4][5]
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Homines notabiles
- Alfredus Adler
- Ludovicus Binswanger
- Medard Boss
- Iosephus Breuer
- Ericus Erikson
- Victor Frankl
- Anna Freud
- Sigmundus Freud
- Karen Horney
- Henricus Kohut
- Melania Klein
- Ronaldus David Laing
- Abrahamus Maslow
- Rollo May
- Otto Rank
- Carolus Rogers
- Irvin Yalom
- Carolus Jung
- Aemilia van Deurzen
Res notabiles
- Behaviorismus
- Conscientia
- Ego, id, et superego
- Hierarchia necessitatum humanorum
- Interpretatio somniorum
- Mens omni sensu carens
- Neurologia
- Neuroscientia
- Philosophia exsistentialis
- Phrenologia
- Psychoanalysis
- Psychologia analytica
- Psychopathia
- Psychopathologia
- Psychopharmacologia
- Psychosis
- Psychotherapia in persona condita
- Sophrologia
- Therapia physica
- Translatio (psychotherapia)
- Violentia psychica
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.