mutatio qualitates organismium per multas aetates From Wikipedia, the free encyclopedia
Evolutio sensu latissimo est quaeque variatio per tempus proficiens; quae autem sensu stricto in biologia est mutatio proprietatum multitudinum quae per aetates continuas hereditate excipi possunt.[2][3] Quae proprietates sunt effectus genorum, quae a parentibus ad proles per reproductionem transmittuntur. Variae proprietates intra quandam multitudinem exsistere solent propter mutationem, recombinationem geneticam?, aliosque fontes variationis geneticae.[4] Evolutio fit cum rationes evolutionariae sicut selectio naturalis (selectione sexuali non exclusa) et fluitatio genetica hanc variationem agunt, ut certae proprietates frequentiores aut rariores intra multitudinem fiant.[5] Perpetuo variantur pressurae evolutionariae quae determinant num quaedam proprietas frequens aut rara intra multitudinem sit, ut proprietates hereditate per aetates continuas exceptae mutentur. Ex hac ratione evolutionaria exoritur biodiversitas in omnibus organizationis biologicae gradibus, inter quos gradus specierum, organismorum singulorum, et molecularum.[6][7]
Theoria evolutionis per selectionem naturalem a Carolo Darwin et Alfredo Russel Wallace medio saeculo undevicensimo separatim excogitata est, atque in On the Origin of Species libro Darwiniano singulatim proposita est.[8] Prima res theoretica per selectionem naturalem inventa est plures proles pariri quam supervivere possunt. Qua re observata, sequuntur tria facta de organismis viventibus: (1) proprietates inter singulos morphologia, physiologia, moribusque variantur (quod est variatio phenotypica); (2) variae proprietates varias salutis et reproductionis rationes conferunt (quod est aptitudo differentialis); et (3) proprietates ab aetate ad aetatem transmitti possunt (quod est heritabilitas aptitudinis).[9] Ergo, in aetatibus continuis, verisimilius est singulos in una aetate a parentum progeniebus reponi quibus sunt proprietates prosperae, quibus supervivunt et reproducunt in suis circumiectis biophysicis. Saeculo vicensimo ineunte, aliae evolutionis notiones, sicut mutationismus et orthogenesis, refutatae sunt, cum synthesis moderna evolutionem Darwinianam cum genetica classica reconciliaret, quod vicissim monstravit evolutionem adaptivam effici, selectione naturali per Mendelianam variationem geneticam agente.[10]
Secundum rationem Caroli Darwin, mutationes fiunt quia:
Experimenta monstrant gena per tempus mutari, ob radiationem, vira, transposona, chemicas mutagenicas, et varia errata, quae, dum ADN replicatur, in meiosi accidunt. Hae mutationes effciunt, ut singula animantia cognata inter se de eo, quod ad vitam feliciorem adduceat, discrepent.
Selectio naturalis est ratio, quomodo circumiectum naturale res animantes ad vitam aptiores citat. Res aptiores vivunt et novas progenies habent, quamquam res minus aptae excidunt carentque progeniebus. Ita circumiectum naturale rerum animantium numerum auget aptiora adiuncta genetica habentium, et numerum eorum diminuit, qui minus apta adiuncta habent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.