Escherichia coli,[1][2][3][4][5][6][7][8] rarissimo Escherichium coli,[9][2][4][5][6] saepissime abbreviata E. coli, est bacterium gram negativum familiae Enterobacteriacearum, usitate inventum in intestino inferiore animalium, quibus est sanguis calidus. Sunt plurimae E. coli varietates innocuae, sed nonnullae aliae, sicut serovare O157:H7, cibos hominum venenosos efficere possunt, quapropter producta cibaria revocari debent. Varietates innocuae sunt pars hospitum naturalium intestini, et in illo ad recipiendum vitaminum K2 et ad prohibendum bacteria pathogenica adiuvare possunt.

Thumb
Microscopica bacterii Escherichiae coli imago

Bacteria  Proteobacteria
Classis : Gamma Proteobacteria 
Ordo : Enterobacteriales 
Familia : Enterobacteriaceae 
Genus : Escherichia 
Species : Escherichia coli 
   

Escherichia coli, cum non est inclusa in intestino, facultatem supervivendi tempus breve extra corpus habet. Ita est indicium optimum contaminationis faecalis in exemplis circumiectorum. Bacterium faciliter in culturis coli potest, et geneticae eius sunt simplices, per quod hoc bacterium unum notissimorum organismorum prokaryoticorum est.

E. coli a Theodoro Escherich bacteriologo Germano anno 1885 inventa est,[10] et nunc inter Enterobacteriaceas gamma-proteobacteriorum circumscribitur.[11]

Varietates

Varietas E. coli est categoria inferior intra speciem, cui sunt illa adiuncta monodica, quae eam de varietatibus aliis Escherichiae. Hae differentiae sunt saepe moleculares, quamvis possunt mutare adiuncta physologiae bacterii. Exemplo varietas potiritur capacitatem pathogenicam aut potestatem uti carbonio. Per varietates varias E. coli saepe origo contaminationis faecalis in exemplis circumiecorum detegi potest.

Novae varietates E. coli per immutationem biologicam naturalem mutationis oriuntur, et nonnullae varietates potiriuntur adiuncta, quae animali hospitali nocere possunt. Varietates virulentae naturaliter efficiunt diarrhoeam in hominibus adultis valentibus aliae, e.g. O157:H7, morbum vel mortem in senibus vel hominibus immunitatis invalidae efficere possunt.

Varietas perpericulosa bacterii Escherichiae est Enterohaemorrhagicum Escherichium coli.

Nexus interni

Notae

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.