Virginia Pagenkopf Satir (1916–1988) fuit praeclara psychotherapeuta Americana, quae novum modum therapiae familiarum explicavit. Mater therapiae familiarum saepe appellata, in Aula Decorum Laboris Socialis Civitatis Californiae honoris causa nominatur.
Nata est in praediolo Nellsvilliae in Visconsinia die 26 Iunii1916. Anno 1936, gradum Baccalaureati Artium in Educatione Collegii Publici Praeceptorum apud Milvauchiam accepit. In scholis publicis in quinque civitatibus posterius docuit. Anno 1948, gradum Magistri Artium Scholae Administrationis Servitii Socialis Universitatis Sicagi accepit. Denique, post triginta annos, anno 1978, gradum Doctoris in Scientiis SocialibusUniversitatis Visconsiniae apud Madisoniam accepit, sicut multa alia grada honoris causa, praecipue Scholae Professionalis Studiorum Psychologicorum, anno 1986.
Illius vitae sententia fuit "Fieri Humanior." In primaria patris, matris, liberique triade, psychologicam actionem vidit quam "Validationem Humanam" nominavit. Ut instrueatur proprius sanationis modus, quem Exemplum Maturationis Satir (Anglice: Satir Growth Model) nominavit, professionales exercitationis circulos in Civitatibus Foederatis Americae, America Australi Centralique, Asia Occidentali, Russia, Asia Orientali, et Europa condidit. Hodie, Institutio pro Conexionibus Internationalibus, Reticulum Avanta, et Reticulum Internationale Auxiliorum Scientiae Humanae homines docent ut inter se nectant et conexiones consequentes ad homines ceteros extendant.
Satir causam pacis mundanae semper adiuvabat. In periodico Align, clarissime ait: "Familia est microcosmus; si familiam curare sciam, mundum curare scio" (1988:20). Quam ob rem anno 1986 electa est socius Consilii Internationalis Senum, consilii conditi ab eis qui Praemium Nobelianum Pacis Componendae acceperant. Suus incussus in mundum videtur in sua mantra universali: Pax Intra, Pax Inter, Pax Extra.[1]
1976: Primam annualia familiarum castra Satir apud Pacific Palisades in California metat.
1977: Reticulum Avanta, structuram internationalem pro exercitatione et consociatione, condit.
1981: Primam annualem communitatem Avanta pro exercitatione, apud Park City in Uta, condit.
1982: Praesidens Associationis pro Psychologia Humanistica fit.
1987: Praesidens primi Symposium Therapiae Familiarum Pragae fit.
1987: Socius Commissionis Californiae pro Dignatione Propria et Responsibilitatis Personalis et Socialis est.
1988: Ampliores exercitationes in therapia familiarum in Russia dat.
1976: Praemium "Gold Medal of Outstanding and Consistent Service to Mankind" Universitatis Sicagi accipit.
1978: Doctoratus in scientiis socialibushonoris causaUniversitatis Visconsiniae apud Madisoniam accipit.
1982: A gubernatione Germaniae Occidentalis una ex duodecim ducibus potentissimis in mundo hodierno electa est.
1985: Post praesentationem in Congressu de Evolutione Psychotherapiae Phoenici in Arizona, inquit collega in Tempore (magazina): "She can fill any auditorium in the country."
1985: Una e duorum sociorum ab Academia Nationali Morum Medicorum electa est ut valetudinis consilium ad Congressum Civitatium Foederatarum det.
Andreas, Steve. 1991. Virginia Satir: The Patterns of Her Magic.Palus Alta, California: Science and Behavior Books. ISBN 0-8314-0076-5.
Bandler, Richard, John Grinder, et Virginia Satir. 1976. Changing with Families: A Book about Further Education for Being Human.Palus Alta, Californiae: Science & Behavior Books. ISBN 0-8314-0051-X.
Satir, Virginia, et Michele Baldwin. 1984. Satir Step by Step: A Guide to Creating Change in Families.Palus Alta, Californiae: Science and Behavior Books. ISBN 0-8314-0068-4.
Satir, Virginia, John Banmen, Jane Gerber, et Maria Gomori. 1991. Satir Model: Family Therapy and Beyond.Palus Alta, Californiae: Science and Behavior Books. ISBN 0-8314-0078-1.
Satir, Virginia, James Stachowiak, et Harvey A. Taschman. 1982. Helping Families Change.Novi Eboraci: Jason Aronson. ISBN 1-56821-227-5.
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.