Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Vinalia fuere feriae Romanae antiquae quae bis in anno in honorem praecipue Iovis sed etiam postea Veneris celebrabantur: distinguebantur enim Vinalia priora quae die 23 Aprilis (a.d. VIIII Kal. Mai.) celebrabantur atque ad vinum novum degustandum Iovique libandum spectabant[1] a Vinalibus posterioribus quae Vinalia rustica dici solent et die 19 Augusti/Sextilis (a.d. XIV Kal. Sept.) celebrabantur, tempestatum ab uvis iam paene maturis arcendarum causa[2], quod Iovis munus erat qui atmosphaericis eventis praeerat[3].
Georgius Dumézil Iovem omnia quae ad vinum pertinerent sibi vindicasse demonstrabat atque hanc rem cum mythis Vedicis comparabat in quibus potio stimulans "Soma" dicta Varunae propria habebatur[4]. Certe Ovidius poeta Vinalium mythum aetiologicum in Fastis sic narrabat: Tuscorum rex Mezentius cum a Rutulis auxilio adversus Troianos vocaretur pretium societatis proximum mustum pepigit. Econtra pius Aeneas eadem Iovi vovit si victor fuisset. Nec mirum si qui rex deorum erat regnum in Latio Aeneae potius quam Mezentio aut Rutulis contulit. Ex illo tempore apud memores Romanos redduntur merito debita vina Iovi[5]. Scimus praeterea[6] vindemiae tempore flaminem Dialem primum omnium uvam legere debere: e quo ritu patet vindemiam in Iovis dicione fuisse.
Varro negabat Veneri quicquam commune esse cum Vinalibus[7], cui opinioni de rusticis quidem Vinalibus ipse contradicere videbatur in eodem opere post quattuor paragraphos[8] necnon ineunte de Re rustica[9]: sed tantum propter hortorum curam tum deam nominabat, nec de vino quicquam dicebat. At die 23 Aprilis templi a consulari Lucio Porcio Licino anno 181 a.C.n. Veneri Erycinae extra portam Collinam dedicati[10] dies natalis celebrabatur, cuius cultus e Sicilia Romam invectus erat (primo bello Punico diu circa montem Erycem et templum Veneris aequo Marte pugnatum erat). Illo die meretrices quae in illo templo merebant deam suam colebant. Iam Ovidius duas ferias nescio quomodo coniungebat ita canens:
Artius eas coniunxit Plutarchus dum rationem cur magna vini copia ante Veneris templum Veneralibus effundatur reddit et appendiculam Mezentianae fabulae addit: nam ut populum suum ab ebrietate et vinolentia prohiberet pius Aeneas vinum ante templum matris suae effudisse dicebatur. Casu quodam (aut potius de consilio?) die 19 Augusti quoque alterius Veneris templi dies natalis celebrabatur, Veneri Obsequenti anno 295 a.C.n. prope Circum Maximum ab aedile curuli Quinto Fabio Gurgite dedicati[11][12].
Nec mirum si ebrietas cum Venere facit quoniam Sine Cerere et Baccho friget Venus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.