Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Neptunalia sunt feriae Romanae antiquae quotannis die 23 Iulii (a.d. X Kal. Aug.) vel Quintilis sub Caniculae ortum celebratae in honorem veteris Italici dei Neptuni qui antiquitus deus omnium aquarum erat. Ritus quidem illarum feriarum paene omnino ignoti sunt[1] nisi quod homines tunc sibi umbram parabant[2] sed Georgius Dumézil docuit lacus Albani redundantis fabulam in historiam Romanam belli adversus Veientes insertam[3] mythum aetiologicum illius cultus fuisse videri. Unde colligit deum tum rigandi operibus et canalibus curandis praefuisse.
Ut qui mythos populorum indoeuropaeorum colligebat atque inter se comparabat Georgius Dumézil fabulam lacus Albani cum fabula Hibernica de puteo dei Nechtan coniunxit quem eundem deum esse atque Neptunum contendebat (nam etymologiam *Nept-o-no > Nechtan ponebat[4]). Ille deus ob peccatum iratus modum aquae in puteo suo auxit ita ut potens rivus efflueret qui peccatricem necavit. Tamen prodigium in bonum vertit et ille rivus postea incolis benignus fuit. Simili modo Veienti bello dei ob ritus feriarum Latinarum a magistratibus Romanis vitiose effectos vim aquae in lacu Albano mire auxerunt atque Delphis interrogati ita responderunt: Romane, aquam Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros rigabis dissipatamque riuis exstingues...[5]. Ex hoc mytho et quia Palladius, scriptor romanus de re rustica quinti saeculi p.c., libro nono agricolarum operibus mensis Augusti dicato diu rigationem et varios canalium typos describit, Dumézil Neptunum tempore anni maxime sicco etiam ad illas operas invocatum esse voluit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.