Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Sacra Bonae Deae (ita nuncupata quia nomen verum Bonae Deae viros pronuntiare nefas erat) Romae quotannis mense Decembri in domo praetoris aut consulis alicuius a Vestalibus celebrabantur.[1] Altare (vel antrum)[2] deae foliis ornabatur.[3] Participes vinum sumpserunt.[4] Tibicinae ibi fuerunt.[5] Vestales pro populo Romano sacrificium obtulerunt.
Quae sacra qualemcumque masculini generis hominem spectasse nefas erat : itaque anno 62 a.C.n., ob irruptionem P. Clodii muliebriter vestiti, qui uxorem Caesaris dehonestavit, Vestales sacra instaurarunt.[6] Anno proximo (63 a.C.n.) illa sacra in domo consulis Ciceronis celebrata sunt, fortasse eo ipso die quo senatum de coniuratorum poenis consuluit (5 Decembris)[7]. Tum in altare flamma solito altius exarsit, quod omen consuli faustum visum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.