From Wikipedia, the free encyclopedia
Publius Clodius Pulcher (natus circa annum 92 a.C.n.; necatus die 18 Ianuarii 52 a.C.n.), filius Appii Claudii Pulchri, consulis anno 79 a.C.n., fuit vir publicus antiquae Romae exeunte aetate Rei Publicae, fautor factionis popularis, tribunus plebis et adversarius Marci Tullii Ciceronis quem tribunus plebis factus in exsilium proficisci coegit (58 a.C.n.) antequam anno proximo favente Pompeio a Milone revocaretur[1]. Ab eodem Tito Annio Milone postea secundum Viam Appiam apud Bovillas Clodius anno 52 a.C.n. necatus est. Hoc facinus indignationem plebis Romanae movit, quae corpus eius medio Foro concremavit : tum et Curia senatoria et alia aedificia concremata[2].
E patricia gente Claudiorum ortus Publius erat filius Appii Claudi Pulchri anno 79 a.C.n. consulis. Mater eius Caecilia Metella fuisse vulgo creditur. Fratrem maiorem habuit, Appium, et tres sorores quorum una, quae Clodia vulgo appellabatur et eadem fuisse atque Lesbia poetae Catulli creditur, fuit uxor Quinti Metelli Celeris (consulis 60 a.C.n.)[3], altera Quinti Marcii Regis (consulis 68 a.C.n.)[4], tertia Lucii Licinii Luculli (consulis 74 a.C.n.)[5] qui eam stupri cum fratre Publio accusatam repudiavit[6]..
Gaius Iulius Caesar uxorem alteram Pompeiam anno 62 a.C.n. repudiavit adulterii Clodii accusatam, qui sacris Bonae Deae furtim irruperat[7]. Idem iam ob incestum sororum famosus erat; apud M. Ciceronem enim legitur de Clodio "illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam Deam quam tris sorores".[8]. Certe Lucullus uxorem incesti cum Clodio accusavit atque repudiavit[9].
P. Clodius in matrimonium duxit Fulviam, M. Fulvii Bambalionis et Semproniae filiam, et ex ea genuit filium P. Claudium Pulchrum (qui praetor principe Octaviano Augusto meruerit) filiamque Claudiam quae ipsi Octaviano anno 43 a.C.n. nupsit[10] sed paulo post virgo adhuc (ita quidem asseverabatur) matri remissa est. Clodio mortuo Fulvia primum Curionis deinde Marci Antonii uxor fuit.
Publius Clodius fuit vir seditiosus et turbulentus qui multa in republica per vim et pecunias egit, in quo non multum ab aliis viris politicis illius aetatis differt. Itaque nonnihil ad auctoritatem senatus minuendam et instituta reipublicae evertenda contulit. Ab infima plebe maxime amabatur et popularior popularibus fuisse recte dici potest. Saepe Caesari Crassoque morem gessit, nonnumquam etiam Pompeio ; saepe etiam sibi consuluit. Posteritati e Ciceronis scriptis qui eum oderat maxime notus est : quam ob rem de Clodio Pulchro fortasse prave hodie iudicamus.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.