Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Fulvia, M. Fulvii Bambalionis et Semproniae filia, fuit uxor P. Clodii qui ex ea genuit filium P. Claudium Pulchrum (qui praetor principe Augusto meruerit) filiamque Claudiam. Clodio interfecto Fulvia C. Scribonio Curioni nupsit, qui in Africa bello civili occisus est (49 a.C.n.). M. Antonius eam tertiis nuptiis amborum duxit (circa 46 a.C.n.).
Multi auctores antiqui ei aviditatem crudelitatemque exprobraverunt. Anno 44 a.C.n. maritum Brundisium comitata est et suppliciis militum cum Marcus Antonius legiones seditiosas decimaret ipsa adfuit[1]. Proscriptionum cum marito particeps fuisse dicitur atque nomina nonnulla ipsa ignaro Marco Antonio in tabulas addidisse. Horribile dictu narrant caput Ciceronis in sinu posuisse atque cum linguam ex ore traxisset eam acu qua capillos retinebat punxisse, iocos improbos et iurgia simul proferentem[2]. Quae tamen fortasse in maius aucta sunt a scriptoribus Octaviano faventibus et Marcum Antoniusm omni modo detrectare conantibus. Praeterea feminas potentiae avidas et res viriles adgredientes vituperare solebant. Certe anno 43 a.C.n. filiam suam, Clodiam, e primo marito genitam, in matrimonium Octaviano tradidit, velut pignus societatis inter Antonium et Caesarem tum initae et ab historicis triumviratus dictae[3].
Anno 41 a.C.n. sola in Italia cum liberis relicta, dum Antonius in Oriente apud Cleopatram moratur, Fulvia fratrem mariti Lucium Antonium, tum consulem ad bellum Perusinum ab historicis dictum contra Caesarem Octavianum stimulavit. Privata quoque simultatis causa movebatur, quia Octavianus (Augustus futurus) filiam Claudiam anno 43 a.C.n. in matrimonium quidem acceperat[4], mox tamen intactam matri remisit. Quapropter a Velleio Paterculo[5] femina nihil muliebre praeter corpus ferens dicta est. De qua placet praeclarum iudicium Plutarchi[6] referre, Fulviam eam feminam fuisse cui 'nec lana nec domus curae essent nec in privato viro dominari volebat sed imperatori imperare et ducem ducere'. Post deditionem Lucii vere 40 a.C.n. in Graeciam cum liberis e Brundisio effugit et paulo post Sicyone anno 40 a.C.n. mortua est[7]. Urbem Eumeniam Phrygiae Antonius ad honorem uxoris renominavit.
Duos filios Marco Antonio peperit Fulvia qui a noverca Octavia educati sunt : Marcum Antonium Antyllum qui post Alexandriam captam iussu Octaviani necatus est (30 a.C.n.), quia togam virilem iam sumpserat[8], et Iullus Antonius qui natu minor superfuit et consulatum ordinarium anno 10 a.C.n. gessit cum Africano Fabio Maximo. At anno 2 a.C.n. adulterii cum Iulia, filia Augusti, insimulatus morte adfectus est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.