Remove ads
Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Eryx[1][2] vel Erix,[1] olim Mons Sancti Iuliani (Italiane Erice; Sicule: Èrici) (alia nomina: Erucus[3], Eruca[4], Eryce[5] est urbs Italiae et municipium, in regione Sicilia ac in Consortio Libero Municipali Drepanitano situm. Urbani, qui (ex recensu anni 2011) 28 360 sunt, Erycini appellantur.[6]
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Eryx[7] (-ycis, m.) sive Erucus[8], Eruca[9], Eryce[10], Mons Sancti Iuliani, Civitas Montis Sancti Iuliani.
Eryx est mons etiam, in in angulo occidentali Siciliae situm.
Mons Eryx in altitudinem 751 m surgit, sed quia loca circumiecta aliis insignibus caret collibus, etiam altiorem quam est speciem praebet. Itaque ab antiquis cum Aetna (3320 m) comparabatur.[11]
A temporibus antiquissimis mons Eryx hominibus habitationem praebuit. In summo monte templum aedificatum erat supra hominum memoriam Aphroditae dicatum. Templum ab Aenea[12] aut ab Eryce,[13] Aphrodites et Butae filio, conditum esse fertur. Rebus mythologicis praetermissis, urbs Eryx antiqua videtur esse condita ab Elymis, qui olim ex Asia Minore in Siciliam occidentalem migraverant.[14] Itaque fuerunt qui sacra Aphroditae in templo facta orientalis originis notam prae se tulisse dicerent, nam hierodulos[15] et praesertim hierodulas putaverunt ad prostitutionem sacram se accommodasse. Quae quidem opinio iam obsoleta facta esse videtur studiis in testimoniorum fidem penetrantibus.[16]
Ballata, Casa Santa, Crocefissello, Napola, Pizzolungo, Rigaletta, San Cusumano, Torretta
Vicimedia Communia plura habent quae ad Erycem spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.