Viccingi[1] vel vicingi[2] (a Nordico antiquo víkingr) fuerunt exploratores, bellatores, mercatores, pirataeque septentrionales, qui a saeculo octavo exeunte ad medium saeculum undecimum Europam, Asiam insulasque Atlanticas late exploraverunt, incursiones et negotia fecerunt, atque ibi consederunt.[3]
Origo
Viccingi Norvegiam, Daniam, Sueciam incolebant. Magna apud eos erat navigandi et navium aedificandarum facultas. Forma navium singularis erat, quae velo uno tantum et quidem maximo et remis et in extremis navium partibus draconum capitibus instructae erant.
Historia
Prima mentio Viccingorum putatur in Chronica Anglosaxonum facta esse. Anno 793 Viccingi cum navibus, quarum capita formam draconis habuerunt, ad Monasterium Lindisfarnense navigaverunt, ut aurum caperent et monacos occiderent.
Sed immo vero prima mentio a Gregorio Turonensi facta est in Historiis Francorum libro III. Tempore Francorum rege Chlodovechi erat, circa 515,
- Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum evectu navale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec navis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus navali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit.
Post annum 800 nuntii historici de Viccingis multiplicabant.? Viccingi in multas urbes navigabant rapta exercens, inter quas Lutetia, Pisae, et Hamburgum erant. Viccingi Danici et Norvegici navigabant in Hiberniam, Magnam Britanniam, Galliam, Siciliam, Hispaniam.
Circiter anno 900, Viccingi regna praeter Scandinaviam condebant. In Britannia septentrionali, primum regnum externum condiderunt. Anno 878, Alfredus, rex Anglorum, totum terrae septentrionalis viam Vaetlingae percrebescebat ad Viccingorum ducem Guttorum.? Cnuto (Knut), filius regis Danici Svenus Tveskaegg, rex Anglorum erat.
Viccingi orientales sive Varangi
Viccingi Sueci Varangi (Graece Οὐαράγγοι) nominabantur. Varangi per Rutheniam expndebantur.? Varangi anno 868 Constantinopolim invadebant. Post hoc Imperator Constantinopolitanus Varangis usus est militibus, quod fortes et strenui essent.
In oriente, Varangi fuerunt monarchae Novogardienses (sive Holmgardenses). Ruricus et fratres eius duces Varangorum erant. Postea caput regni Chiovia erat sub Helgem (Oleg) ducem.
Viccingi occidentales
Viccingi occidentales Daniam et Norvegiam incolebant. Primum consilium ceperunt in Magnam Britanniam, Galliam, Hispaniam, Germaniam invadendi et aurum capiendi. Quas expeditiones principes Europaei timebant. Urbes magnae Viccingorum erant Upsalia, Nidrosia, Lunda, Heidiba (apud Slia), quae etiam Danica Hedeby vel Germanica Haithabu nominatur. Erat urbs proxima Sliasvig, quae postea Slesviga (Schleswig) nominabatur.
Exploratores vicingorum occidentales ad insulas Faroenses, Islandiam et Groenlandiam navigaverunt. Islandia a Flokio Vilgerdaro filio cognita est anno 874 vicingus Ericus Rufus erat, qui a Norvegia in Islandiam navigabat et deinde in occidente insulam magnam videbat, quam "terram viridem" nominavit. Ibi duo vici conditi sunt a Viccingis: Austgard (vel vicus orientalis) et Vestgard (vel vicus occidentalis). Filius Erici Leivus etiam in Americam continentem navigavit. Terram Americanam partim Vinlandiam (sc. "vini terram") nominavit.
America Normandica
Americae boreo-orientalis terrae cognitae mediaevales a Viccingis nominatae et in Sagis Nordicis notatae:
- Hvirtalanda: hodie Civitates Foederatae orientales ab confinio Canadae iuxta litus ad promonturium Hatteras, atque ibi indigenae mediaevales Hvirtamanna ab Viccingis nominati.
- Vinlandia: hodie Canada orientalis, ac ibi incolae indigeni Skraellingar nominati.
- Marklanda: hodie Quebecum et aestuarium fluminis Sancti Laurentii.
- Hellulandia Minor (Nordice: Litla Helluland): hodie insula Terranova.
- Hellulandia Maior (Nordice: Mikla Helluland): hodie paeninsula Labrador.
- Nordseta: hodie Insula Baffin.
- Kroksfjord: hodie Sinus Hudsonianus.
- Gunnungsgap: hodie Fretum Davisianum inter Labradorem et Groenlandiam.
Opus rerum politicarum Franciae
Normanni
Normanni sunt descendentes vicingorum, qui in ceteris terris incolebant, talis Normannia, Sicilia aut Italia meridiana (Willelmus Ferreabrachia, Robertus Guiscardus, Rogerius Bosso).
In Gallia septentrionale, Viccingi Normanni nominantur. Rollo Viccingus dux normannicus primus erat. Vilelmus dux normannicus deinde in 1066 ex Normannia in Britanniam invadit et rex anglorum fuit. Prior idem anno Haraldus Hardrada rex noruvegius Britannia invadebat, sed moriebat in proelio.
Tarenti in Italia, Normanni regnum fecerunt, quod vassum Papae erat.
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.