From Wikipedia, the free encyclopedia
Sanctus Amarinus[1] (Francogallice Saint-Amarin; Theodisce Sankt Amarin) est commune Francicum 2200 incolarum (anno 2021) praefecturae Rheni Superioris et nunc ab anno 2021 commune Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia, postea a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia facta, et nunc ex plebiscito Grand Est vocata.
Oppidum Sancti Amarini ad Thur rivum iacet in valle Vosegi Montis sive "Thurensi" sive "Sancti Amarini" dicta. Quae vallis iam antiquitus iter praebebat per montes ex Elisatia ad Mosellae vallem altam. Hodie via nationalis 66 antiquum Romanorum iter sequitur. Stationem ferriviariam ibi quoque invenies in linea Mulhusia-Kruth per Thann. Iam ab anno 1863 haec statio in usu fuit. Hodie tamen ob autocinetorum multiplicationem viatores in ferrivia pauciores fiunt.
Sanctus Amarinus communium communitatis Vallis Sancti Amarini[2] caput est in cantone Cernay et circumdario Thann-Guebwiller. Iam saeculis sedecimo et septimo decimo baiulus et parochus Sancti Amarini sedentes "totius vallis" dicebantur. Ab urbe Thann 9 km distat a septentrione et occidente, ab urbe Mulhusia 31 km.
Iam saeculo septimo super reliquias monachi Amarini[3] monasterium aedificatum est, unde et vicus natus est (locus Doroangus dicebatur). Nono vel decimo saeculo omnis vallis in dicionem abbatum Murbacensium venit, qui ibi usque ad annum 1789 dominabatur. Nomen Sancti Amarini duodecimo saeculo ineunte legitur. Anno 1441, canonici ecclesiae collegialis, qui hucusque ex abbatibus Murbacensibus pendebant, in ecclesiam Thannensem translati sunt, et Sanctus Amarinus iam vergere coepit. Anno 1525, Bello rustico baiulus Vallis Sancti Amarini sese cum rusticanis contra dominos abbates coniunxit et simul servitutem abolitam proclamarunt.
Saeculo septimo decimo, bello triginta annorum numerus incolarum valde imminutus est. Anno 1789, postquam Bastiliam Lutetiae captam cognoverunt seditiones ortae sunt, et omnia abbatum iura abolita sunt.
Saeculo undevicensimo, industrializatio circa fodinas (argentum, plumbum, cuprum) florere coepit. Mense Augusto anni 1914, Sanctus Amarinus a Francogallis "liberatus" est. Per totum bellum, maxime tamen anno 1915 milites Francici e valle profecti in iuga montium impetum faciebant, ubi cruenta proelia circa culmen Hartmannswillerkopf dictum (Francogallice Vieil Armand) saeviebant. Sancti Amarini valetudinarium ad saucios milites curandos per bellum institutum est, ubi nunc Museum Serret sedet.[4]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.