From Wikipedia, the free encyclopedia
Res publica Sinarum (Sinice 中華民國 Zhōnghuá Mínguó), communiter nostra aetate Taivania[1] (臺灣 sive 台灣 Táiwān) vocata, olim Formosa, est civitas in Asia Orientali sita reveraque sui iuris[2][3], sed iure cum re publica populari Sinarum vicina aspere de statu disputat, quae proviciam suam contra legem depositum bellum civile post occupatam usque adhuc reclamat minationibusque cohibet ne suis legibus esse indicaret. Namque secundum bellum mundiale post, insula Formosa per pacis condiciones Rei publicae Sinarum data, statim et bello civili gesto proceres rei publicae eo in exsilium venerunt, nec iam summam cum re publica populari conciliarunt pacem, donec nostra aetate res publica omnem Sinarum regionem maximamque partem Mongoliae postulat, revera autem Formosa modo minoresque aliquot insulae in eius imperium dicionemque manent. Quae cum ita sint, tamen flagitant saepe plurima populi Taivaniensis pars ut suis legibus vivant nec Sinarum regionem vindicent neque iam Sinas sed Taivanenses sese vocent; qui cum vehementius a rei publicae popularis principibus vituperantur, nihilominus multos habent apud Civitates Foederatas sociosque illarum fautores, nec iam liquet utrum sua in tutela mansura an ut a re publica populari vincatur sit futura.
Gestio
Populus
Commemoratio
Tabula aut despectus
Inter civitates finitimas numerantur Res publica popularis Sinarum ad septentriones et occidentem, Iaponia ad septentriones et orientem, et Philippinae ad meridiem. Insulae Tavaniae est area 35 808 chiliometrorum quadratorum. Iuga montium duas partes orientales ac planities in tertia parte occidentali dominantur, ubi plurimi civitatis incolae habitant. Taipeia est caput et maxima regio metropolita. Aliae urbes magnae sunt Taipeia Novai, Kaohsiung, Taichung, Tainan, et Taoyuan. Taivania, cui sunt 23.7 milliones incolarum, inter densissime habitatas orbis terrarum civitates numeratur, Frequentissima civitas et maxima oeconomia est, quae socius Consociationis Nationum non est.
Sinas ex omni memoria aetatum vel reges habuere vel imperatores; libertas et res publica numquam ante est instituta. Nec Mongolica incursione consuetudo ut mutaretur, neque dominio Mandshurico iam consenescente effecit, donec admotis cum externis nationibus controversiis, bello sumpto, statimque et patefactae antiqui imperii impotentiae causa reconflatique insiti genti Sinicae spiritus, ne diutius ab alienigenis more quamvis ipsis accedente imperarentur, undique factis defectionis multa pars ad meridiem, ubi maxima novarum sententiarum auctoritas, suis legibus esse indixit. Quam cum rem animadvertere proceres, imperatore iam aetate parvulo, metu infamiae defectus ad unum Yuan Shikai, qui summam imperii tenebat, coaluere omnes; hic enim diutius bellum cum defectoribus gerens ob innumerabiles oppressos hostes magnam in infamiam erat rei publicae fautoribus, nec licuit in otio agere tempus, quamquam iam ab imperio dudum secessisset, imperatoris ministrorum precibus militiae rediit. Iam verum, nescio an necessitatis ruinae imperii conscius, sectatorem libertatis simulans anno 1911 se cum rei publicae principe Sun Yat-Sen ad evertendos Mandshuricos coniurationem coniunxit.
Interdum partis meridianae duces, seu quid de Yuan Shikai suspicarentur, seu visis imperatore familiaribusque suis potentia non iam valere, antequam illi duo res novas molirentur concilium vocaverunt, Sun Yat-sen ad magistratum summum exsustulere; quae cum exaudisset Yuan Shikai, indignitate omissi sui nominis iratus, fidem esse fractam aiens; secundo anno vi et minationibus, comitantibus contra leges armatis suis abdicationem imperatoris tutores flagitavit. Mater huius (quia id temporis tutelam una gerebat), iniquum locum ad obsistendum arbitrata, iniquiorem autem ad commorandum, dum crebrescerent rei publicae fautores qui ipsos ad mortem duci mallent quam eici, condicionibus adceptis imperium Mandshuricum edicto dissolvit. Quam cum famam tulisset Yuan Shikai, remque publicam Sinarum conditam pronuntiasset, epistulam a Sun Yat-sen accepit, qui sese ipsum concertatorem suum tamen agnoscere novae rei publicae praesidem esse fassus. Unde hic Nanchini ut curator libertatis propagandae mansit, ille Pechini praeses. Nec verum iam resedit inimicus inter eos animus; nam factioni huius adhaerenti, nomine Kuomintang, vetus diffidentia illius copiarum, quae haud multo ante Mandshuricis hostibus servirent; accedit porro, quod libertate omni expertes, dominatu eductae, ut haud dubium quorsum ruerent, si movendum est civile bellum. Eo igitur metu detenti, quin libentius gubernationem Pechini praesidemque adiuvarent, ad tempus suis legibus vivebant.
Mox tumultus inter eas factiones erupit; causa huius proxima est, quod Song Jiaoren, socius Sun Yat-sen duxque id temporis Kuomintang, anno 1912 suffragiis populi summae auctoritatis in conventu nationali potitus, Sciamhaevi ineunte veri suspiciosius est interfectus. Nec liquet, utrum Yuan Shikai iussu annon, dum modo credibile videbatur omnibus; equidem Sun Yat-sen ceterique socii novas iterum res moliti, proeliis decertatis, devicti penitus Iaponiam in exsilium refugerunt. Kuomintang proscripta, dimissa conventu nationali omnia in praesidem vergebant, qui tum 1914 anno restitui imperium seque imperatorem fieri pronuntiavit. Ea fama vulgata, statim insperatae novae defectiones, praetexto rei publicae tuendae, ab interna exercituum imperialium sunt exortae. Has cum videret Yuan Shikai se nequire comprimere, serius renovationem imperii abiuravit quam oportet; nam tertio anno gravescente valetudine, aestate media decessit vita, nullis in re publica reliquis, qui rerum potiri valerent. Secuti tot duces deproeliantes, quot erant provinciae; res autem publica, quamvis inpotens imperare, factionibusque Sun Yat-sen et Yuan Shikai iam pugnantibus, Pecini manebat.
Iam refugus dudum Iaponiam habitans Sun Yat-sen, confirmandamque rem publicam et duces militum subigendos ratus, anno 1917 reversus Cantoniam paratum in duces provinciales bellum. Tunc enim primo bello mundano contra Germaniam res publica interfuit, ut coloniae huius in Sinis liberarentur; nec bellum aliter confectum, quam Germania victa anno tertio, neque tamen coloniae eius, ut decretum est Lutetiae, in manu Sinarum redditae, sed assignatae Iaponiae; quam cum famam accepissent, statim ad vias ruere cunctis in urbibus turbae contra eos qui summam rerum administrant, deseruisseque et prodidisse civitatem vehementer adcusantes. Is autem reficiens Kuomintang, bello cum Pechino moto, neque verum auxilii gentium Europaeum potiri valens, cum libertatis causam subvenire eas arbitratus subsidium poposcisset, bis repulsus tandem sese ad recenter conditam Sovieticam Unionem advertit. Namque eodem tempore nec iam Iosephus Stalin rerum potitus, et cupiens communisticam doctrinam alias in gentes vulgare ipsi qui ibi rem publicam tenent factionem eiusdem doctrinae apud Sinas condere parabant; quos cum ille accedisset causa Kuomintang adiuvandi, libentius et auxilium promisere ac Adolphum Ioffe, versatum hominem in legationibus, legatum miserunt, qui Unionem Sovieticam daturam operam, ut vincantur provinciales duces, anno 1923 Sciamhaevi declaravit.
Interim et Sun Yat-sen tanta rei publicae servandae mole fessus et aegritudine anno 1925 vita excessit. Iam enim factio sua, vacillans ambigensque utrum danda in consultores Sovieticos fides, qui coniunctionem cum communistica factione hortarentur (namque erant et omnes communisticae factioni adhaerentes id temporis pars multa Kuomintang), in duas partes est divisa, quarum haec cum Sovieticis consentiebat, illa vi ob metum perimere communistas studebat, ultraque ad Chiang Kai-shek, qui Sun Yat-sen exstinctum post militiae praevalebat, ut arbiter controversiarum spectabant. Qui cum primum sese ad partem Sovieticis fautorum adpellens, alterae ducibus in custodiam traditis, qui iam amentius in sicam capitaleque odium occurrebant; mox verum et contra eam faciens impetum, Sovieticis consultoribus in exsilium pulsis, gradatimque in vim apertam recurrens die 12 Aprilis 1927 vel ad mortem duci vel adeo protinus trucidari in viis communistas iussit. Nec talem caedem sine causa fecit; equidem quod priori anno bello rursus moto cum Pechino, multis provinciis in Kuomintang obvenientibus, quarum multa pars populi communistis concors, his autem cadentibus in suspicionem, ne novarum provinciarum favori freti contra ipsum sentirent, Nanchino capto decrevit ne iam superesse communistas pateretur. His proscriptis, bello perfecto, capite Nanchini rei publicae instituto, summae imperii potitus Chiang Kai-shek bellum cum ceteris provincialibus ducibus iam parabat.
At ubi primum Nanchinum captum, simul venit plurima pars provinciarum ad Chiang Kai-shek praesidem petitum clementiam, cum se in eius nomen iuraturum profiterentur; relictam unam, Mandshuriam olim terram, tum sub duce Zhang Zuolin subiectam Nanchinum Tokiumque ambo, ubi crescebat militaris factionis auctoritas, ut iungerent suam in dicionem certabant. Namque apud Iaponenses saepe et tunc praevalebant, qui inevitabile bellum fore cum Sinis gerendum rati, Mandshuriam autem, quia proxima est suae parti orbis terrarum, sub sese ut primum subiciendam; hi cum exaudissent Zhang Zuolin cum Kuomintang pactum pacemque conciliatam, metu praematurae Nanchini victoriae postridie (4 Iunii 1928) illum redeuntem pyrobolis in vicino Mukden interfecere. Quo defuncto, filius Zhang Xueliang rerum potitus, aggressionis Iaponiae timore mox ad Chiang Kai-shek refugit; postea enim cunctas in dicione Sinas hic tenebat.
Nec tamen pace diu fructi sunt. Namque et intestinum malum, dum proscripti communistae assidue res novas moliti, quamquam iterum iterumque oppressi, tamen locum montanum inter meridiem et solis ortum occupabant; porro quidem ac externis hostibus circumventum, adeoque Iaponenses frustrationis ante memores. Hi enim die 18 Septembris 1931 incursionem incohavere, praetexto autem hoc, quod via ferrata, qua coloniae suae cum ceteris partibus continentis terrae conexae, Sinensibus a militibus perdita esset; quinto die, cuncta Mandshuria devicta, simulque Chiang Kai-shek sese omni magistratu abdicavit. Captam terram, quia periculum adiectionis victori videretur, Europaeis nationibus vetantibus, sub libertatis specie in imperium novum Mandshukuo revertere, imperatore Puyi, qui et ante ultimus fuit familiae Cim. Hac et aliis cladibus incensi communistae, quorum summa iam ad Wang Ming relata, Sovietica re publica instituta bellum in Nanchinum movere; mox minis belli civilis proceres rei publicae Chiang Kai-shek ut rediret ad magistratum poposcere. Is cum communistas esse delendos censuisset, adcepto magistratu, impetum quinquies factum, praeferens civili defectioni quam hostibus externis opprimere, anno 1934 tandem capiti eorum appropinquabat. Qui iniquum locum arbitrati seque movendum ad occasum solis, donec tuti et remoti quicumque adessent loci reperirentur; itaque eiecto Wang Ming, novo duce Mao Zedong (is enim libro suo De Bello Diuturno maxima in gratia fuit apud eos) locum quem adhuc occupavere reliquere, iter magnum per vastas fecere, advenientes secundo anno in vicino Yan'an, qui adhuc a sociis Sovieticorum copiis regnabatur, se suis legibus esse contra Chiang Kai-shek indixere. Hic cum famam eam exaudisset, Zhang Xueliang primum, mox et ducem Yang Hucheng imperavit ut novum caput communistarum obsidentes delerent.
Consilium autem his duobus aliud fuit; namque alter scilicet iniure a Iaponia captis patriae finibus iratus memorque patris necis, alter verum, seu concordia occulta cum communistis, ut sunt qui dicant, sive minacibus externorum hostium sine dolo impulsus. Utcumque id esset, consentiebant neque oboediendum duci et vi eundem adprendendum, cum nullo modo aliter ei suaderi ut consilium mutaret videretur; quam ob rem, Chiang Kai-shek ad Siganum nuntiato adventu, die 12 Decembris 1936 suos imperare ut praesidem apprensum abriperent. Exaudita fama, ut includebatur in custodiam praeses, legatos ad Mao Zedong admisere causa paciscendi: populum auctores coniurationis vehementer hortatos, ut uno animo bellum cum Iaponiensibus gereretur. Reliqui verum, qui rem publicam tenebant, condicionibus disceptare simulantes, ceterum parata expediendi ratione exercitus inducere in coniurationis principes. Nec tamen ad arma concurrere; communistis participibus praesidis necis fieri nolentibus, vituperantibus aliis nationibus, quorum imprimis Iosephus Stalin tum Sovieticorum princeps, vix remorata est illius liberatio. Unde sane causis in auctores actis, dato iudicio; sed item remissis in communistas impetibus, metu adductus, ne bis in tantum capitis periculum esset neve peterent Iaponenses ultionem, ad tempus animadvertebat praeses externos ad hostes.
Exercitus Iaponici, occupata iam Mandschuria, concitante ea factione quae perdomandi Sinici populi studiosae pacem dirimere, haud multo demissum e carcere Chiang praesidem post bellum rursus commoverunt, hostis suspicantes debilitatem et tunc civili dissensione adflicti; eo autem praetexto, quod miles quidam Iaponensis a Pechino prope collocatus – namque praesidium eo aliae disposuere civitates et Iaponia a tumultu pugilium sedato – suspiciosissimo more e conspectu abiit, sclopetoribus utrimque iaculatis, cum hi pontem nomine Marci Pauli die 7 Iulii 1937 cepissent. Qui cum ancipiti proelio ad tempus viso disceptare condicionibus rogassent, statim et violatis indutiis atque inferentes rursus signa in hostem, subsidio summisso, donec denuntiato Sinis ac Iaponiae bello omnia per Sinarum terram flagrabant. Inde Chiang praeses, qui iam imperii summae praeerat, Pechino Tianjinque portu eius captis foedus cum communistis quamvis sibi invisissimis icere quaesiit; classibus tamen omnino carens haud sane diu obstare potuit, quin expugnato Sciamhaevo secundo mensi caput urbs Nanchinum obsideretur. Is cum vitari cladem non posse videret effugit in Chungkinam urbem quae ad occidentem vergit, Iaponenses autem capti Nanchini incolarum multam partem, hoc est 40,000 minime[4] vel maxime 300,000, ut habent ipsi Sinenses[5], ignobili saevitia trucidaverunt multisque per vim obtulerunt vitium mulieribus, quod facinus trucidatio Nanchinensium nunc vocatur.
Derepto iam Nanchino rei publicae gubernacula duobus cecidit. Namque expulso illinc Chiang praeside alteri rem publicam victores permiserunt, nomine Wang Jingwei; is enim et ante iram praesidis acuit causa flagitandae communistis clementiae, tum vero reportata a Iaponensibus victoria se ad causam eorum professus adiutorem summaque tradita imperii Nanchini ut praeses regnabat. Nec tamen cogere potuit populum Sinicum totum in deditionem venire, gesto quattuor fere annos bello, cum dimicabat in acie Chungkinensis exercitus, communistae verum ut solebant proelio supersedebant, donec occasionibus ad novissimos carpendos uterentur. Quae cum ita sunt, extracto diutius quam quod velint bello, tandem conflare coacti Iaponenses alterum in Civitates Foederatas, quia id temporis commeatum ipsis praebere abnuebant, arbitratae res reddendas Sinensibus iniure victis; idcirco die 7 Decembris 1941, impetu in Portum Margaritarum facto talem intulerunt cladem Americanis, ut proficiscerentur in expeditionem hostes concidere iurantes; accedit porro, quod Britannia, quae vectigalia aliis prope a Sinis civitatibus imposuit et praesertim Birmaniae, iam bello Germanico tumultuosa multas clades accepit, Hongcongo, Singapura aliisque urbibus captis. Tertia autem Unio Sovietica, quamquam Chungkinae diffidebant, tamen communistis sociis auxilium praebere conabantur; his adiutoribus victoriae multae, etsi multo sanguine et vulneribus, tamen partae sunt a Sinensibus et undique per eorum regionem conclamatae.
Iaponenses autem, adversas res videntes in Pacifico Oceano, adversiores in Mandshuria, dum adeo consumptus Germanico bello Ruber Exercitus Unionis Sovieticae, veterum memoris cum illis inimicitiarum, Germania victa statim eo irrumpebat, explosisque duobus pyrobolis atomicis magno cum detrimento postremo se Americanorum imperio subiecerunt. Tum externo bello confecto vindicatisque quae adhuc Iaponensium dicionis erant terris intestinum rursus bellum impendere rati, abnuentibus rei publicae rectorum iussus communistis, cui imperium iam auxilio Sovietico praestantius fieret, ad unum omnes parabant.
Paulo post invasores pulsos factiones Sinarum iterum bellum civile coeperunt, sed hoc tempore communistae victoriam reportaverunt. Mense Septembri 1949, Chiang Kai-Shek cum militibus suis a terra continenti fugere coactus est, et in Taivaniam insulam se recepit. Quam communistae expugnare non potuerunt, quod Civitates Foederatae eos arcebant. In terra continenti 1 Octobris 1949, Res Publica Popularis Sinarum rite condita est.
Chiang Kai-Shek se praesidem totius Sinae esse praedicare non desistebat, neque terram continentem expugnare potuit. Itaque nunc duae res publicae sinarum fuerunt. Chiang Kai-Shek quasi dictator regnavit, et paucos annos post mortem eius (anno 1975) Chiang Ching-kuo, filius, anno 1978 praeses factus est, qui paulatim democratiam induxit. Anno 2000 denique primus praesidens, qui non factioni Kuomintang interest, creatus est.
Anno 1949, omnes paene civitates Rem Publicam Sinarum comprobaverunt et Rem Publicam Popularem Sinarum esse negaverunt, sed postquam communistae 1964 primam bombam atomicam accenserunt, multae civitates eos recognoverunt, ut anno 1979 etiam Civitates Foederatae. Hodie pauci admodum nationes legatos in Taivanim mittunt.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.