Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Philosophia praesocratica est philosophia Graeca antiqua ante Socratem, scholis Socrati aequalibus ab eo non motis non exceptis.[1] Apud antiquos, philosophi praesocratici physiologoi (Graece φυσιόλογοι 'philosophi naturales') appellari solebant.[2] Aristoteles quidem eos appellavit physikos (a physis 'natura') quia explicationes naturales phaenomenorum petebant, contra priores theologos, cuius fundamenta philosophica supernaturalia fuerant.[3] Diogenes Laërtius physiologos in binos greges dividit: Ioniani et Italiotes, ab Anaximandro et Pythagora proprie ducti.[4]
Hermannus Diels, philologus, philosophiae rerum gestarum scriptor, et studiosus religionis Germanicus, favorem vocabuli praesocratici populo dedit in Die Fragmente der Vorsokratiker ('Fragmenta Praesocraticorum') anno 1903, quod autem vocabulum iam anno 1865 in usu fuerat in libro Plato and the Other Companions of Sokrates Georgii Grote. Eduardus Zeller etiam magni moment erat quia cogitationem ante et post Socratem dividit.[5] Maiores enodationes cogitationis praesocraticae editae sunt a Gregorio Vlastos, Ionathana Barnes, et insigniter Friderico Nietzsche in Philosophie im tragischen Zeitalter der Griechen ('Philosophia tragica Graecorum aetate').
Aliquando difficile est verum argumenti filum sequi quod nonnulli praesocratici, suas sententias suadentes, adhibebant. Plurimi textus magni momenti ediderunt, sed nullus ex his libris superest plenus. Omnia quae exstant loci sunt apud philosophos posteriores (saepe per inclinationem animi commemorati) et rerum gestarum scriptores, et rara verborum fragmenta.
Philosophi praesocratici explicationes mythologicas a maioribus traditas de phaenomenis quas circa se videbant reiecerunt pro explicaionibus rationalioribus. Hi philosophi "essentias rerum"[6] interrogabant, rogantes:
Alii definire malebant problemata et paradoxa quae fundamenta facta sunt posterioris studii mathematici, studiique scientifici et philosophici.
Philosophi posteriores multa responsa quae primi philosophi Graeci praebuerant reiecerunt, sed earum quaestiones vehementius dicebant. Praeterea, cosmologiae ab eis positae a progressu sequente in scientia renovatae sunt.
Scientia eorum quam habemus ex memoriis scriptorum philosophicorum posteriorum derivatur, praecipue Aristotelis, Plutarchi, Diogenis Laertii, Ioannis Stobaei, Simplicii), et nonnullorum theologorum primorum, praecipue Clementis Alexandrini et Hippolyti Romani).
Inter sophistas prominentes fuerunt Protagoras (490–420 a.C.n.), Gorgias Leontinus (487–376 a.C.n.), Hippias (485–415 a.C.n.), Prodicus (465–390 a.C.n.), et Thrasymachus (459–400 a.C.n.).
Hic index nonnullos comprehendit, praecipue septem sapientes, qui, ut videntur, civilium rerum periti effectivi fontesque sapientiae epigrammaticae fuerunt, potius quam cogitatores speculativi vel philosophi sensu hodierno.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.