From Wikipedia, the free encyclopedia
Hippias fuit sophista ex Elide in Peloponneso, qui exeunte saeculo quinto a.C.n. floruit et paene omnibus artibus scientiisque sui temporis excellere sese iactabat[1]. Encyclopaedicus enim homo esse volebat. Olympicis ludis dissertationes de qualicumque re habebat[2] atque adulescentes magno pretio erudiebat[3]. Persona praecipua in duos dialogos Socraticos(en) inducitur, Hippias minor et Hippias maior inscriptos. Apparet quoque in Platonico Protagora[4] et in Xenophontis Memorabilibus[5].
In Platonis operibus Hippias tamquam homo vanus, gloriosus, nimis sibi confidens describitur. Ita Hippias minor comoediae scaenae similior videtur. Nonne Olympiam quondam venisse sese gloriabatur nihil gerentem nisi quod sua manu fecissetː tam calceos quam tunicam, anulum, sigillum, zonam, pallium...?[6] Non tantum arithmeticae[7], geometriae[8], astronomiae[9] peritissimus iudicabatur sed de poesi[10], rythmo, harmonia, grammatica libentissime disserebat atque mnemotechnica arte maxime gloriabatur[11]. Dialecticae vero imperitus ostenditur siquidem cum Socrate compares.
Multa scripsit Hippias. Socrates apud Platonem ei tragoedias, epica poemata, orationes omnis generis ei tribuebat[12]. E quibus unum fragmentum tantum exstat apud Clementem Alexandrinum[13] et varii tituli ut catalogus Olympionicarum parva fide dignus[14]. In mathematica quadratricis inventor fuisse traditur[15] qua problema circuli quadraturae solvere conabatur atque angulum rectum in tres aequas partes dividebat. Nonnulli moderni indagatores eum unum e primis doxologiae scriptoribus fuisse credunt, qui opiniones priorum philosophorum recensuisset[16]. Ita multa quae de Thale aut Heraclito apud Aristotelem legimus ad Hippian fortasse referenda essent.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.