Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Leopoldus I (natus Vindobonae die 9 Iunii 1640; ibidem mortuus die 5 Maii 1705) ab anno 1658 usque ad mortem fuit imperator Sacri Romani Imperii, ab anno 1655 rex Bohemiae, ab insequenti anno rex Hungariae, et ab anno 1658 rex Croatiae. Leopoldus erat filius imperatoris Ferdinandi III et Mariae Annae, uxoris. Maior frater fuit rex Hungariae Bohemiaeque coronatus Ferdinandus IV, qui obiit vivente patre suo. Leopoldus tris uxores habuit, et sedecim liberos legitimos genuit. Eius animae curator fuit beatus Marcus Avianensis.
Familia
Memoria
Insignia heraldica
Servitiis ecclesiasticis alitus in pueritia spiritualia adamavit, postea linguas et scientias. In animo erat radicitus protestantismum in Hungaria effodere, quare seditiones coniurationesque in Hungaria provocavit. Hereditam rami Hispanici Habsburgorum omnino in ipsius manibus habere intendit. Inde rixae cum Turcis et cum Francia evitari non potuerunt. Primum autem Turcae anno 1662 Hungariam ingressi sunt, cum Leopoldus in Transilvania immisceretur: tum Mahometani vel limites Moraviam et Silesiam tetigerunt. Diu actum est ut anno 1663 diaeta Ratisbonensis imperator ipse auxilii petendi appareret. Vel Suecia protestantica et Francia adversaria succurrebant velut terrae Italiae et papa. Kalendis Augustis 1664 Raimundus Montecuccoli in Proelio apud Fanum Sancti Gotthardi exercitum Ottomanicum profligavit. Victoria parta Leopoldus anno 1671 coniurationem nobilium Hungaricorum in favorem Turcarum dissolvere coactus est. Undecim annos post gravione Emerico Thököly duce rebellio nova in Hungaris orta est. A seditiosis in auxilium anno 1683 petiti, plus quam ducenta milia Turcarum veziro magno Kara Mustafa imperatore ad plagas boreas profecti sunt, unde Secunda obsidio Viennensis (1683) secuta est. Ceterum, Leopoldus imperator Vindobonam reliquens se Lentiam et Bataviam confugit. Eventus felix, qui neque consecuis in proeliis defuturus erat, lucrum Slavoniae, Transilvaniae, et Hungariae omnis imperialibus attulit, pace Caroloviciae die 29 Ianuarii 1699 conciliata. Interdum vel Hungari in diaeta Posoniensi die 31 Octobris 1687 celebrata oboedientiam erga imperatorem sollemniter declaraverant.
Infelicior autem eventus sub casside cum Ludovico XIV erat proper cruminas? aegrotantes, praetoria imperialia segnia et invidiam sociorum. In bello primo Leopoldus I decrevit anno 1672 Bataviam una cum Hispania et Brandenburgo esse iuvandam, quam provinciam Franci et Angli petiverant. In initio autem Venceslaus Eusebius de Lobkowicz bellum nimis tepide gerebat, cum Montecuccoli alacrior fuisse videtur. Pax Noviomagi Batavorum die 5 Februarii 1679 conclusa, Imperio territoria amputavit. Quando anno 1688 Franci de hereditate aliqua in domu regnatrici Palatinatus-Simmern sperantes bellum denuo indixerunt, Leopoldus I cum Anglis, Batavis, Hispanis, et Sabaudiensibus in bellum coalitionis profectus est. Pugnatum est terra marique in Batavia, Italia, et apud Pyrenaeos, quas dimicationes vastas Pax de Rijswijk die 30 Octorbris 1697 terminavit. Bellum de successione Hispanica denuntiatum est, ut Leopoldi filius alter Carolus thronum in paeninsula Hiberica ascenderet. Emolumenta mediocria (e.g. victoriae apud Carpi d'Adige et Clarii; clades apud Höchstädt ad Danubium) a rebellibus Hungaricis (Francisco II Rákóczi, Alexandro Károlyi) acerbabantur. Victoriis prope Donauwörth (Ioanne Churchillo duce) et Höchstädt (Eugenio Francisco duce) anno 1704 fructus Leopoldus imperator unum annum post mortem obiit.
Leopoldus forma indecora, vultu obscuro, labroque inferiore demisso fuit. Mansuetudinem naturalem et pietatem nimiam habuit, qui scientiis linguisque bene eruditus ante omnia musicam diligebat. Celeritas consilii saepe aberat, quamobrem suggerentes diversi consilia eius conciebant. Reformationes in re publica internas vix coepit, et fiscus publicus valde aegrotabat. Quaestus autem et fabricae promovebantur et anno 1666 Vindobonae Collegii commercialis portas reseravit. Militum praefecti splendidissimi exercitum emendabant atque novabant. Leopoldus vitam sat modestam degebat moribus aulicis Hispanicis vigentibus. Commercium epistulare cum Cappucino Marco Avianensi, praedicatore Viennensium afflictorum, Graecii anno 1888 editum est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum I imperatorem Romanum spectant. |
Duces: Bořivoj I • Spitigneus I • Vratislaus I • Venceslaus I • Boleslaus I • Boleslaus II • Boleslaus III • Vladivoj • Boleslaus Fortis • Jaromír • Ulricus • Bretislaus I • Spitigneus II • Vratislaus II (rex Vratislaus I) • Conradus I • Bretislaus II • Bořivoj II • Svatopluk • Vladislaus I • Sobieslaus I • Vladislaus II (rex Vladislaus I) • Fredericus • Sobieslaus II • Conradus II • Venceslaus II • Henricus Bretislaus • Ottocarus • Vladislaus III Reges: Ottocarus I • Venceslaus I • Ottocarus II • Venceslaus II • Venceslaus III • Rudolphus I • Henricus • Ioannes • Carolus I • Venceslaus IV • Sigismundus • Albertus • Ladislaus • Georgius Podiebradensis • Matthias Corvinus • Vladislaus II • Ludovicus • Ferdinandus I • Maximilianus • Rudolphus II • Matthias II • Fredericus • Ferdinandus II • Ferdinandus III • Ferdinandus IV • Leopoldus I • Iosephus I • Carolus II • Carolus Albertus • Maria Theresia • Iosephus II • Leopoldus II • Franciscus I • Ferdinandus V • Franciscus Iosephus I • Carolus III | |
Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918) | |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.