Ottocarus I (rex Bohemiae)
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ottocarus I (Bohemice Přemysl Otakar I.; natus circa annum 1155 - obiit die 15 Decembris 1230) fuit tertius rex Bohemiae.

Vita et familia
Ottocarus erat filius regis Bohemiae Vladislai I et uxoris eius Iudithae de Thuringia. Senior eius soror Agnes fuit abbatissa monasterii benedictinarum sancti Georgii in arce Pragensi. Secunda eius uxor Constantia de Hungaria fundavit abbatiam Cisterciensem Portam Coeli in Moravia. Filia eius Margaretha, quae dicitur Dagmar, nupsit Valdemaro II, regi Daniae. Filia eius Agnes facta est abbatissa Pragensis monasterii ordinis sanctae Clarae et sancta dicitur. A rege Romanorum Siciliaeque Friderico II anno 1212 accepit Bullam Auream Siciliae, in qua Fridericus Ottacarum confirmavit regem Bohemiae esse (non solum ducem) – ita ducatus Bohemiae regnum factum est. Anno 1228 filius eius Venceslaus Pragae rex Bohemiae coronatus est. Duos annos Bohemiae duo reges erant: rex senior Ottocarus atque rex iunior Venceslaus. Ottocarus die 15 Decembris anni 1230 obiit et sepultus est Pragae in ecclesia cathedrali sancti Viti.
Nexus externi
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad regem Ottocarum I spectant. |
Reges et duces Bohemiae
Duces: Bořivoj I • Spitigneus I • Vratislaus I • Venceslaus I • Boleslaus I • Boleslaus II • Boleslaus III • Vladivoj • Boleslaus Fortis • Jaromír • Ulricus • Bretislaus I • Spitigneus II • Vratislaus II (rex Vratislaus I) • Conradus I • Bretislaus II • Bořivoj II • Svatopluk • Vladislaus I • Sobieslaus I • Vladislaus II (rex Vladislaus I) • Fredericus • Sobieslaus II • Conradus II • Venceslaus II • Henricus Bretislaus • Ottocarus • Vladislaus III Reges: Ottocarus I • Venceslaus I • Ottocarus II • Venceslaus II • Venceslaus III • Rudolphus I • Henricus • Ioannes • Carolus I • Venceslaus IV • Sigismundus • Albertus • Ladislaus • Georgius Podiebradensis • Matthias Corvinus • Vladislaus II • Ludovicus • Ferdinandus I • Maximilianus • Rudolphus II • Matthias II • Fredericus • Ferdinandus II • Ferdinandus III • Ferdinandus IV • Leopoldus I • Iosephus I • Carolus II • Carolus Albertus • Maria Theresia • Iosephus II • Leopoldus II • Franciscus I • Ferdinandus V • Franciscus Iosephus I • Carolus III | |
Wikiwand - on
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.