Legenda (-orum, n. a legendo),[1] vel etiam legenda (-ae, f.),[2] sunt genus litterarum quod mythis et fabellis aliquando puerilibus propinquum habetur. Legenda plerumque sunt fabulae profanae, non sacrae, atque eorum personae principales sunt humanae. Migrationes, bella et victorias, facinora heroum, principum, regumque praeteritorum, et continuationem domuum regnantium dicunt.[3] Sensu autem latiore legenda sunt narrationes de hominibus sanctis aut ceteroqui claris, quae vera a nonnullis lectoribus putatur, quamvis miracula sive res fictas continere possint.
Haec notio ex forma gerundivi verbi legere orta est in primo libros legendarios[4] significans, in quibus lectiones in Ecclesia Latina in officiis matutinis legendis scribebantur. Paulatim etiam ad narrationem de singulari homine sancto appellandam usitata fiebat, ut puta Legenda Sancti Dominici. Latine raro, vernaculis linguis saepius etiam narrationes hominum clarorum, qui inter sanctos non habentur, legendae vocantur, ut puta legenda Alexandri Magni.[5][6] Legenda Christiana non tam historicam veritatem spectat, sed fidei potissimum.[7] In persona sancti vis divina se revelat miraculis confirmata.[8]
Legendaria notissima
Legendaria sunt fabulae plerumque orales aliquando ex variis fontibus, quae in manuscriptis vel libris typis impressis collectae conscribuntur.
- "Dialogi de miraculis patrum Italicorum“ a Papa Gregorio Magno conscripti (540–604).
- Legenda aurea, cuius auctor Iacobus a Voragine circa annum 1280 floruit; etiam Legenda Sanctorum vel Lombardica nuncupata.[9]
- Magnum Legendarium Austriacum: collectio hagiographica maximi momenti saeculi duodecimi imprimis vitas sanctorum Hibernicorum continens et idem excellens manuscripti picturis ornati exemplum.
Nexus interni
Notae
Anthologia
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.