From Wikipedia, the free encyclopedia
Legenda aurea est opus Latine scriptum inter 1261 et 1266 ab Iacobo a Voragine, monacho Ordinis Praedicatorum et archiepiscopo Ianuensi, quod vitas narrat circum 150 sanctorum vel gregum sanctorum sanctarumque necnon martyrum Christianorum, et, secundum anni liturgici diem, quosdam eventus vitae Christi Virginisque Mariae.
Mediaevalium rerum perito Philippo Walter putante, Christiana mythologia ita informata est, "aedificata super paganas fides quas Christianismo opus erat absorbere ut eas dominaret"[1]. Illud opus enim Medii Aevi hagiographos praedicatoresque inspiravit; mediaevales artifices autem iconographica argumenta sua ex Vincentii Bellovacensis Speculo maiore hauserunt.
Iacobus a Voragine omnibus classicis Medii Aevi religiosarum litterarum textibus usus est; quorum bibliographia criticae editionis fere triginta paginas explet. Notandi praecipue sunt apocrypha evangelia Iacobi, Nicodemi, Speculum historiale Vincentii Bellovacensis, opera patrum Latinorum Gregorii Turonensis, sancti Augustini, sancti Ieronymi et Vitæ Patrum, Ioannis Cassiani et Patrum Graecorum iam Latine conversorum, ut Ioannis Chrysostomi. Iacobus a Voragine localium sanctorum legendis non uti conatus est.
Imprimis intitulatum Legenda sanctorum alias Lombardica hystoria, opus mox Legenda aurea vocatum est quia eius scripta tam pretiosa quam aurum esse censa sunt. Praeter sanctorum vitas, Legendae aureae circum 40% dedicatae sunt ad praecipuas ferias religiosas explicandas, quae ad Christi vitam referunt.
Liber divisus est in 5 partes et 178 capitula, ordinata simul secundum calendarium liturgicum (ab Adventu ad desinentem Novembrem) et secundum aetates gratiae vel salutis: tempus renovationis (5 capitula), tempus reconciliationis et peregrinationis (25 capitula), tempus deviationis (21 capitula), tempus reconciliationis (20 capitula), tempus peregrinationis[2] (107 capitula).
Propterea quod Europae res gestas (ab VIo saeculo Langobardis advenientibus initiantes) ex parte continet, opus etiam Historia lombardica[3] vocatum est.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.