Ioannes Alexander Brassicanus (vulgo Köl; natus 1500[1]; mortuus Vindobonae die 25 Novembris 1539), fuit humanista operumque Graecorum classicorum recensor.
Quick Facts
Ioannes Alexander Brassicanus
Close
Ioannes Alexander Brassicanus natus est apud Cannstatt, filius Ioannis Brassicani philologi, frater maior natu Ioannis Ludovici poëtae. Ad gradum magistri artium universitatis Tubingensis anno 1517 acceptus est; anno 1518 ab imperatore Maximiliano I "Poëta et orator laureatus" cognominatus est. Eo tempore carmina Latina Calpurnii Siculi et Nemesiani divulgavit hymnumque Homericum in Apollinem in editione bilingui. Annis insequentibus carmina et orationes ephemeras de vita principum pronuntiavit. Legatus interdum fuit imperatorum in Nederlandiam (anno 1520) et Hungariam. Praecipue autem linguis Classicis studuit annoque 1522 philologiae professor factus est apud Ingolstadienses. Amici autem, inter quos Iohannes Faber Vindobonensis episcopus, ad universitatem Vindobonensem invitabant; ibi anno 1524 professor artis rhetoricae promotus est, mox et iuris imperialis, tandem anno 1528 litterarum Graecarum.
Ibi editionem Geoponicon paravit, quam edidit (una cum libris De plantis Aristoteli tributis) eodem anno in quo mortuus est. Editiones antea divulgaverat scriptorum Classicorum Luciani et Moschi; Eucherii Lugdunensis, Salviani Massiliensis, Salonii Viennensis, Pothonis Prumiensis et Haymonis Halberstatensis Christianorum; recentiorum etiam Iani Parrhasii, Philippi Melanchthonis, Leonardi Aretini interpretis Homerici, Gennadii Scholarii. In operum Salviani Massiliensis praefatione, saepissime a posterioribus citata, Brassicanus de bibliotheca regis Matthiae Corvini, "librorum magni devoratoris", disserit; ibi olim textum integrum orationum Hyperidis cum scholiis vidit.[2]
Brassicano subiter mortuo bibliothecam eius emit Iohannes Faber; hodie in Bibliotheca Nationali Austriaca apud Vindobonenses inclusa est.[3] Liber manu scriptus e quo editionem Geoponicon confecit postea ad Ioannem Oporinum pervenit, deinde ad Ioannem Sambucum; ultimo autem in eadem Bibliotheca iacet.
- Πᾶν: Omnis. Argentinae [i.e. Argentorate]: sumptibus Ioannis Knoblochi, 1519
- Oratio ad principes post obitum Maximiliani. Augustae Vindelicorum, 1519
- Caesar. Augustae Vindelicorum: in officina Ioannis Miller, 1519 Textus
- In divum Carolum electum Rhomanorum regem idillion [etc.]. Moguntiae, 1519
- In divum Carolum electum Rhomanorum &c. et Gallorum regem dialogus [etc.]. Augustae Vindelicorum, 1519
- Ludi Literarii magistris: ... habetis Calphurnium atque Nemesianum poetas elegantiss. nuper ab Ioanne Alexandro Brassicano poëta & oratore à Caesare laureato pristino nitori restitutos. Argentinae [i.e. Argentorate]: sumptibus Ioannis Knoblochi, 1519
- Huschelini testamentum. Argentinae: sumptibus Ioannis Knoblochi, 1520
- Philippus Melanchthon, Compendiaria dialectices ratio. Haganoae: in aedibus Thomae Anshelmi Badensis, 1521
- Ioannis Brassicani ... Institutiones grammaticae elimatissimae ...; Alexander Brassicanus iunior ... panegyrica epistola qua gymnasium Tubingense extollitur & commendatur. Argentinae, 1519
- In florentissimum principem Ferdinandum Austrium, Stutgardiam nuper ingressum Io. Alexandri Brassicani elegeia gratulatoria; eiusdem in caldum psychrologum disticha, nobiliss. iuueni dn. Christophoro Truchses Baroni ex Waldpurg nuncupata. Stutgardiae: Ioannes Erdphurdensis, 1522
- Hymnus in Apollinem, studiorum pariter ac studiosorum omnium exemplar, ordine conscriptus alphabetico; a Ioanne Alexandro Braßicano ... conversus atque scholiis neutiquam aspernandis illustratus. Argentorate: Ioannes Knobloch, 1523
- Moschi poëtae Graeci, Aristarchi grammatici synchroni, carmen eruditissimum cui titulus Ἔρως δραπέτης. [Vindobonae] ex aedibus Ioannis Singrenii, 1524
- Musae et Gratiae ... scholiis illustratae; Orphei statua ex Callistrato Graeco ... Latina facta. Viennae Austriae ex aedibus Ioannis Singrenii, 1524
- Leonardi Aretini viri undecunque docti tres orationes in triplici dicendi genere, ex Homero in Latinam linguam erudita quadam metaphrasi conversae, studiosis omnibus inaestimanda fruge conducibiles; Ioannis Alexandri Brassicani de vanis mortalium studiis atque sectis Hecatosticha. Nurimbergae: Peypus, 1523
- Luciani libellus de longaevis, sive de iis qui prorsus inoffensa ualetudine ad summa senectutem peruenerunt, I. A. Brassicano interprete. Tubingae, 1525
- In Gallum nuper profligatum atque captum, vincente ac triumphante Carolo Caesare V. ... ἐπινίκιον. [Vindobonae, 1525]
- In feliciss. puerperium sereniss. Dn. Annae Ungariae ac Boëmiae reginae &c. invictiss. regis Ferdinandi &c. coniugis chariss. Ioannis Alexandri Brassicani Idyllion. Viennae Austriae: Hieronymus Victor, 1527 Textus
- Luciani Samosatensis Tragoediae Podagra et Ocypes ... Latinae factae ut a studiosis omnibus facile et legi possint et intelligi. Viennae Austriae: per Io. Singrenium, 1527
- Luciani Samosatensis aliquot exquisitae lucubrationes, per Io. Alex. Brass. recens Latinae redditae ac uberrimis scholiis illustratae; Demonactis philosophi Cyprii vita; Dialogus omnium festiviss. qui inscribitur Parasitus, sive an parasitica sit ars; Scytha sive Hospes; Harmonides, et Herodotus, sive Aetion, aut quomodo quis a laudatis viris non vulgarem laudem assequi possit; Luciani vita; ... epistola Pythagorae ad Hieronem. Viennae Austriae: per Jo. Singrenium, 1527
- Proverbiorum symmicta; quibus adiecta sunt Pythagorae symbola xviii ex Iamblicho Latina facta & explicata. Viennae Austriae, 1529. Opus Lutetiae 1532 reimpressum et postea una cum Adagiis Erasmi saepe editum
- D. Salviani Massyliensis Episcopi De uero iudicio et prouidentia Dei ad S. Salonium Episcopum Viennensem libri VIII cura Io. Alexandri Brassicani iureconsulti editi ac eruditis & cum primis utilibus scholiis illustrati; Anticimenon lib. III in quibus quaestiones Veteris ac Noui Testamenti, de locis in speciem pugnantibus, incerto autore. Basileae: in officina Frobeniana, 1530. Opus Lutetiae 1575 et Rothomagi 1629 reimpressum; Oxoniae 1629 et 1633 titulo novo editum; postea in editiones operum omnium Salviani Massiliensis inclusum de editionibus
- Gennadii Scholarii, patriarchae Constantinopolitani, de synceritate Christianae fidei dialogus qui inscribitur περὶ τῆς ὅδου τῆς σωτηρίας ἀνθρωπῶν. Viennae Austriae, 1530
- D. Eucherii Lugdunensis Episcopi doctiss. Lucubrationes aliquot non minus piae quàm eruditae, cura ac beneficio Ioannis Alexandri Brassicani iureconsulti recens editae, quarum haec est summa: In Genesim commentariorum libri III In libros Regum commentariorum libri IIII Formularum spiritualium liber I accurate recognitus, adiectis iis omnibus quae in superiore aeditione, quamplurima desyderabuntur. Quaestiones in Vetus & Nouum Testamentum. Nominum Hebraicorum ac aliorum etiam quae in sacris literis habentur interpretatio. Epistola paraenetica ad Valerianum cognatum suum De contemptu mundi, cum scholiis D. Erasmi Roterodami. Basileae: in officina Frobeniana, 1531
- Enchiridion de Christianarum rerum memoria sive epitome historiae ecclesiasticae per Eusebium descriptae auctore Haymone episcopo Halberstatensi. Haganoae: apud Iohannem Secerium, 1531
- D. Salonii Viennae Galliarum episcopi doctiss. ad Veranium fratrem dialogi duo, in quorum priore parabolas Salomonis, in altero autem Ecclesiasten interpretatur. Bessarionis patriarchae Constantinopolitani, de ea parte euangelii, Si eum volo manere etc. erudita, et ualde utilis disceptatio. Haganoae: apud Iohannem Secerium excudebatur, 1532
- D. Pothonis, presbyteri Prumiensis, scriptoris vetustissimi, de statu domus dei libri quinque; eiusdem de magna domo sapientiae liber unus. Haganoae: per Ioannem Secerium, 1532
- Clarissimi viri Ianocii de Manectis, equitis ac iureconsulti Florentini, ad inclytum Arragonum regem Alfonsum, de dignitate & excellentia hominis libri iiii, ex bibliotheca Io. Alexandri Brassicani iureconsulti recens in lucem aediti. Basileae: apud And. Cratandrum, 1532
- Γεωπονικά: De re rustica selectorum libri xx Graeci, Constantino quidem Caesari nuncupati. Item, Aristotelis de plantis libri. Basileae: Robertus Winter, 1539 Descriptio huius libri[nexus deficit]
- Iani Parrhasii ... Rhaetoricae compendium, atque id quidem ab optimis quibusque tam Graecis quàm Latinis autoribus, in adolescentum suorum ad artificium rationemque dicendi perducendorum gratiam atque usum, excerptum. Basileae: in officina Roberti Winter, 1539
- Elegia Ioannis Langi Silesii de miserabili fato Casparis Ursini Velii ...; Ioannis Rosini Naeniae, Georgii Logi Threni, Io. Alexandri et Io. Ludovici Brassicanorum epigrammata; Casparis Ursini Velii epistola ad Lazarum Bonamicum carmine; Lazari Bonamici responsum item carmine. Viennae Pannoniae, 1539
- Divi Hugonis Eteriani ... de anima corpore iam exuta liber ad clerum Pisanum, nunc primum in lucem editus; adiectus est index, scholia, vita autoris, atque de eo D. Eras. Ro. aliorumque doctorum testimonia. Coloniae: excudebat Ioannes Gymnicus, 1540
- In Angeli Politiani ... declamationem quæ inscribitur Lamia commentarii. Norimbergae, 1552
Hartl et Schrauf (1898). "1493" per errorem hic