Iohannes Oporinus (natus Iohannes Herbst Basileae die 25 Ianuarii 1507 – ibidem mortuus die 6 Iulii 1568), filius pictoris Iohannis Herbst, fuit clarus typographus et linguarum Latinae et Graecae professor in Universitate Basiliensi. Inter praeclara opera ab eo edita sunt opera De humani corporis fabrica Andreas Vesalii et Centuariae Magdenburgenses.

Thumb
Ioannes Oporinus, typographus - humanista - praeceptor

Vita

Thumb
Oporini signum

Oporinus Argentortum scholam frequentavit magistris Hieronymo Gebwiler et Beato Rhenano. Basileam reversus ipse magistri munere fungebatur in Schola Sancti Leonardi. Linguam quidem Hebraicam didicit a Thoma Platter, iurisprudentiam autem apud Amerbachum. A typographo Frobenius mandatum ei est ut patres Ecclesiae Graecos transcriberet.

Anno 1527 Basileae a Paracelso famulus institutus est et magistrum ab urbe proficiscentem paulum comitatus est; mox autem patriam revisum revenit. Hic Lutheranismo aedhaesit et linguas Graecam Latinamque in universitate docebat. Anno 1535 cum Thoma Plattner, Roberto Winter et Balthasaro Ruch officinam condidit. Ab universitate depulsus omnino typographiae vacabat et mox fama professionalis eius aucta est. Nihilominus editio Alcorani Latina, quae facta est anno 1543, censurae displicuit et homines varios concitavit. Politici specimina confiscaverunt timentes, ne Basilea urbs omnis editione libri pagani incommoda ferret. Intervenientibus Luthero et Vadiano animi mulcebantur; sed Alcorani venditio Basilea numquam permissa est. Maioris momenti fuerunt etiam opus Gulielmi Postel De orbis terrae concordia libri IV (1544) et editio pulcherrima Vesalii medici sub titulo Humani Corporis Fabrica quem librum de anatomia xylographica multa venustarent.

In officina summatim sex machinae impressoriae erant, quas triginta homines moderabantur. Commercium epistulare cum peritis multis intra et extra Helvetiam viventibus semper nova mandata attulit; magno commodo Oporino fuit in hac re scientia philologica. Domum suam viros doctos invitare solebatur. Praeter opera antiquitatis libros theologicos (e.g. christianorum reformatorum sed etiam Sebastiani Castellionis anticalvinistae) prelo mandari iussit. Francofurti ad nundinas magnas casa editoria Oporii numquam afuit. Tamen Oporinus homo non turpilucricupidus merces impressas ipsas magis quam lucrum diligebat, ut aere alieno demergeretur. Postquam Faustinam Iselin in matrimonium duxit fabricationem minuit et aliquando tabernam vendidit.

Nexus externi


Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.