From Wikipedia, the free encyclopedia
Maximilianus I , natus Novae Civitatis Vindobonae (hodie Germanice Wiener Neustadt) die 22 Martii 1459 - Ovilavae (hodie Germanice Wels) obiit die 12 Ianuarii 1519. Maximilianus fuit ab anno 1493 Germanorum et Romanorum rex et ab anno 1508 usque ad mortem imperator Sacri Romani Imperii. Et "Ultimus Eques" nominatus est.
Die 18 Augusti 1477 Maximilianus Mariam Burgundiae in matrimonium duxit. Sola filia legitima imperatoris et Mariae fuit Margarita ab Austria.
Post mortem Mariae propter lapsum ab equo die 27 Martii 1482, Maximilianus I in matrimonium Biancam Mariam Sfortiam duxit, quae antea Philiberto I Duci Sabaudiae nubere debebat, Philibertus tamen ante nuptias obiit.
Patre Friderico III adhuc vivente die 16 Februarii 1486 in urbe Francofurti rex Romanorum electus est.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.