Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Ioannes Dewey (Burlingtoniae Montis Viridis die 20 Octobris 1859; Novi Eboraci 1 Iunii 1952) fuit philosophus, psychologus, et reformator educationalis Americanus, cuius notiones multum in eruditione et reformatione sociali valent. Qui est unus ex personis maximi momenti cum philosophia pragmatismi consociatis, unusque ex conditoribus psychologiae functionalis habetur. Inspectio generalis in Review of General Psychology anno 2002 edita eum in numero 93 psychologorum citatorum saeculi vicensimi habuit.[1] Dewey fuit nobilissimus intellectualis publicus et maior fautor eruditionis progressivae et liberalismi.[2][3] Quamquam scripturis de eruditione innotuit, de multis rebus aliis scribere solebat, inter quas aesthetica, ars, epistemologia, ethica, logica, metaphysica, theoria socialis.
Familia
Memoria
Praecipua operum Deweyanorum materia est fides profunda in democratia, vel in civilitate, vel eruditione, vel communicatione, vel diurnariorum arte observata. Ipse anno 1888, iam in Universitate Michiganensi laborans, dixit: "Democratia atque unum humanitatis exemplar ultimum et ethicum mea sententia sunt synonyma."[4][5]
Alumnus Universitatis Montis Viridis, professor docuit in universitatibus Chicaginiensi, Columbiae, Michiganensi, Montis Viridis.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.