Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Synonymia (Graece συνωνυμία) est nominis cum alio nomine communio significationis, cum igitur idem plura significant,[1] vel "multis vocibus idem testatur." [2]
Synōnymia adhuc a Quintiliano litteris Graecis συνωνυμία scribebatur, quae forma a συν- 'con-' et ὄνομα 'nomen' derivata est. Qua in forma derivanda hi duo flexus vocalium facti sunt: (1) ο → ω inter nasales alveolares; (2) simul in syllaba media ο → υ (deductione prosodiaca).[3] Quae mutatio etiam in adiectivo q.e. ἀνώνυμος 'nomine carens' facta est.
Synonymia est ratio semantica inter verba valens. Synonymia vera est, cum pro verbo quopiam aliud verbum in quolibet contextu substitui potest, sicut nephritis et renalis passio; noxa et contumelia; aeger et aegrotus; terra et humus; brevis et curtus.
Contrarium synonymiae est antonymia.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.