Dies Natalis Christi,[2] sive festum Nativitatis Domini[3] (etiam vide infra), est festum annuum quod nativitatem Iesu Christi plerumque die 25 Decembris commemorat.[4] Quae dies est celebratio religiosa et culturalis inter billiones hominum per totum orbem terrarum celebrata.[5][6] Festum ipsum est anni liturgici Christiani pars maximi momenti, post Adventum sive Ieiunium Nativitatis, quod Ferias Natalicias incipit, tempus quod in historia mundi Occidentalis duodecim dies extenditur et Nocte Duodecima rite finitur.[7] Dies Christi Natalis est festum publicum in multis civitatibus,[8][9][10] a plurimis Christianis religiose[11] atque a multis non Christianis consuetudine celebratum,[12] et fundamenta festivi temporis quod circa hoc festum vulgo ordinatur.
Christiani hoc festum novem menses post diem Annuntiationis celebrant, quo die Gabriel angelus nuntiavisse dicitur filium Dei Patris in utero Virginis Mariae esse conceptum.
Narratio biblica
Secundum Lucam evangelistam, nativitas Iesu Christi sic enarratur.
Factum est autem, in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino. Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio."[13]
Cultus liturgicus
In ritu Romano hoc die tres missae solemnes celebrantur, quod semel in anno tantum accidit:
- in nocte, cuius introitus a verbis Dominus dixit ad me incipit et in qua evangelium secundum Lucam (2, 1–14) legitur;
- in aurora, cuius introitus a verbis Lux fulgebit incipit et in qua evangelium secundum Lucam (2, 15–20) legitur; in versione veteri ritus Romani, sic dicta forma extraordinaria, in hac missa fit etiam memoria sanctae Anastasiae;
- in die, cuius introitus a verbis Puer natus est nobis incipit, et in qua Prologus evangelii secundum Ioannem (1, 1–14 in veteri ritu; 1, 1–18 in novo) legitur[14].
Festum Nativitatis Domini octavam habet, id est, per octo dies celebratur. Octava Nativitatis in diem 1 Ianuarii incidit, quo die Circumcisio Domini commemoratur (pueris Iudaeorum octavo post nativitatem die circumcidendis), in nova autem versione ritus Romani (sic dicta forma ordinaria) sollemnitas Sanctae Dei Genetricis Mariae celebratur.
De nomine
Hic dies festus etiam Christi dies natalis,[15] Natalis Domini,[16] festum natalicium Domini,[17] festum Natalis Christi,[18] festum Natale (Nativitatis Christi/Domini),[18] sollemnia natalicia (Iesu Christi),[18] appellatur. In religione Romana iam fuit festum Solis invicti, quod die 25 Decembris celebrabatur. Germani pagani eodem anni tempore festum Iul (Proto-Germanice *jehwlą) celebrabant; hoc nomen in pluribus linguis Europae septentrionalis usitatum manet: Islandice et Faeroense jól; Norvegice, Suecice, Danice jul; Finnice joulu; Estonice jõulud.
Nexus interni
Notae
Bibliographia
Nexus externi
Wikiwand in your browser!
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.