From Wikipedia, the free encyclopedia
Solstitium vel solstitialis dies est dies aut longissimus aut brevissimus anni. Unum solstitium, quod est in hemisphaerio septentrionali altum et aestivum, in hemisphaerio australe autem humile et hibernum vel brumale, fit 21 Iunii, diesque est longissimus in hemisphaerio septentrionali, brevissimus autem in hemisphaerio australi. Alterum, quod est in hemisphaerio septentrionali humile et brumale, in hemisphaerio australe autem altum et aestivum, fit 21 Decembris, diesque est brevissimus in hemisphaerio septentrionali, longissimus autem in hemisphaerio australi.[1]
Cum solstitium est aestivum in hemisphaerio septentrionali, sol stat in caelo in suo cursu ecliptico in puncto quod dicitur aestivum, punctum brumale est illud punctum in linea ecliptica quo sol stat eo solstitio quod est brumale in hemisphaerio septentrionale. Nostra aetate punctum aestivum iacet in constellatione tauri, brumale autem sagittarii. Inde a tribus milibus annorum punctum brumale adhuc in constellatione capricorni iacebat et aestivum in constellatione cancri. Quare circuli tropici usque ad nostram aetatem nomina habent de capricorno et de cancro.
Linea recta quae ambo puncta iungit solstitialis vocatur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.