Renatus Cartesius,[1] seu Renatus Des Cartes,[2] vulgo René Descartes (Hagae Turonicae, 1596Holmiae, 1650), fuit philosophus et mathematicus Francicus, qui ad illuminismum valde contulit. Saepe pater philosophiae modernae appellatur, et quidem his de causis: quod inter primos Aristotelismum scholasticorum reiecerit; quod dualismum animae et corporis nova ratione imbuerit; quod scientias naturales in observationibus et experimentis positas magnopere provexerit.

Quick Facts
Wikidata Renatus Cartesius
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Renatus Cartesius: imago
Thumb
Renatus Cartesius: subscriptio
Nativitas: 31 Martii 1596; Descartes
Obitus: 11 Februarii 1650; Holmia
Patria: Francia

Familia

Genitores: Joachim Descartes; Jeanne Brochard
Proles: Franccine Descartés

Memoria

Sepultura: Abbey of Saint-Germain-des-Prés

Insignia heraldica

Renatus Cartesius: insigne
Renatus Cartesius: insigne
Close
Thumb
Tabularia de Cartesio Universitatis Pictaviensis, 1616.

Dubitatione usus ratione opinatam reiecit cognitionem in auctoritate sensibus ratione positam, novaque fundamenta epistemica erexit hac intuitione nixus: cum cogito, sum. Quod his praeclaris verbis dixit: "Cogito ergo sum."[3] Cartesius dualismum ontologicum effecit, qui animam, quam rem cogitantem dixit, a materia, quam rem extensam nuncupavit, prorsus distinxit. Metaphysica Cartesii rationalismum sequitur, quippe cum ideae innatas animae materiae Dei postulent. Physica autem ac physiologia eius in sensuum experientia positae mechanismo et empirismo nituntur.

Hic asteroides Cartesii nomine appellatus est.

De vita

Thumb
Collegium Iesuitarum Flexiense.

Renatus die 31 Martii anno 1596 Hagae Turonicae apud aviam maternam natus est. Iam iam primum annum compleverat, cum Ioanna Brochard mater quodam morbo pulmonis confecta obiit.[4] Ab avia eruditus est cum sorore fere annis sex maiore, et fratre annis quinque. Ioachim Descartes pater, qui praedia in Castro Heraldi possidebat ibique habitabat, iuris consultus parlamento provinciali operam navabat. Praeterea, Renatus fere annorum quattuor erat, cum pater rursus sibi matrimonium reparavit.

Initia vitae

Thumb
Aedes, ubi natus est Renatus Cartesius.

Initia vitae Renati nobis latent. Nihilo minus puer infirmae valetudinis fuisse videtur, nam cum decem aut undecim annos natus Flexiam missus esset, ut apud collegium Iesuitarum studia coleret, permittebatur diu mane in lecto manere, cum ceteri pueri ad preces matutinas habendas cum ortu solis e lecto surgerent. (Quam consuetudinem per omnem vitam servaverit.) Apud collegium educatione liberali quam amplissima instructus est, nam non solum Latinam et Graecam linguas didicit; philosophiaque ac arte rhetorica et dialectica eruditus est, sed etiam in studiis mathematicae et physicae versatus est. Disciplina in schola Iesuitarum tradita in scholastica Aristotelio-Thomistica posita magnas apud Renatum dubitationes suspicionesque excitavit, quamquam semper scholam suam magistrosque suos in honore habuit.

Initia curriculi

Finitis scholae studiis anno 1616 apud universitatem Pictaviensem baccalaureati et iuris licentiati gradum cepit — voluntate patris, ut videtur, cum complures homines gentis iure graduati essent. Sed quae ante annum 1618 fecerit, incertum est. Doctrinam qua in schola eruditus erat varie ancipitique opinione passus est, nam institutionem laudabat, argumenta vituperabat. Post omnia studia dubitationibus laborabat conscius inscientiae suae:

Quapropter ubi primum mihi licuit per ætatem è præceptorum custodia exire, literarum studia prorsus reliqui: Captóque consilio nullam in posterum quærendi scientiam, nisi quam vel in me ipso, vel in vasto mundi volumine possem reperire, insequentes aliquot annos variis peregrinationibus impendi: Atque interea temporis, exercitus, urbes aulásque exterorum principum invisendo, cum hominibus diversorum morum & ordinis conversando, varia hinc inde experimenta colligendo, & me ipsum in diversis fortunæ casibus probando, sic ad omnia quæ in vita occurrebant attendebam, ut nihil ex quo eruditior fieri possem mihi viderer omittere.[5]

Anno 1618 in Nederlandiam profectus est, ut apud Mauritium Nassoviae voluntarium munus militiae sustineret, eo pacto arbitratus facilius se in Europa iter facere mundumque visere posse (nam sedes belli tum alibi erat). Bredae cognovit Isaacum Beeckman, mathematicum et philosophum Batavum octo annis maiorem natu, quocum amicitiam iunxit. Beeckman Cartesium excitavit, ut denuo arte mathemtica usus scientiis operam daret. Die 31 Decembris 1618 strenam amico suo dicavit Compendium musicae (nam musica tum temporis pars mathematicae putabatur). Qui liber, primus ex libris a Cartesio conscriptis, non ante exiit quam anno 1650 post obitum Cartesii.

Ad novam scientiam versus

Anno 1619 Cartesius Isaaco Beeckman duce naviter in problemata mathematica et mechanica incumbebat, donec sub exitum anni, iam exorto bello triginta annorum, Bredam reliquit nomen daturus exercitui catholico Maximiliani, Bavariae ducis et Franciae socii. Ulmae pernoctans 10 Novembris 1619 somnia vidit tria, quibus officium vitae sibi dari intellexit.[6] In iis enim somniis iucundis et confusis fundamenta novae scientiae illi apparuerunt, in quibus geometriam analyticam poneret. Quibus visis Cartesius iuvenis nuntiari putavit omnem scientiam sibi reformandam esse. Itaque a philosophia incipere constituit, a qua principia ceterarum scientiarum duci arbitrabatur.

Annis 1620 hanc novam methodum excogitare coepit adgressus ad multa opera ad methodum attinentia, quae quidem non perfecit. Quas demum exercitationes anno 1628 reliquit. Aliis quoque operam dedit inquisitionibus, quae problemata sensui subiecta sicut opticam tractant. Anno 1623 in Italiam profectus est. Anno 1625 Lutetiam reversus Marinum Mersennum. philosophum multis in rebus versatum, convenit. Anno 1628 in Nederlandiam demigravit, ubi usque ad annum 1649 habitavit.

In Nederlandia

Thumb
Westermarkt 6, domus (ad sinistram) in qua Cartesius anno 1634 habitabat.

Cur in Nederlandiam? Notum est Cartesium timidulum fuisse virum, qui per omnem vitam tranquillitatem expetivit et quidem latibulum quoddam, quo se ad studia recipere suosque mores respicere posset. Quas vivendi condiciones melius sub caelo septentrionali consequi se posse putabat.[7] Neque in Nederlandia quidem quietem consecutus est, ut optime apud Baillet 1691 apparet. Saepe domicilium mutabat, nam cum sine civitate esset, exspectabatur mox in viam se daturum. Aprili mense 1629 Cartesius se ad academiam Franekerensem iunxit, sed iam proximo anno ad universitatem Leidensem scriptus est. Eodem anno (1630) discidium fecit cum Beeckman amico iuventutis, quod aliquid ab eius scriptis furatus esset.

Anno 1629 Cartesius de mundo (Le monde) scribere coepit "tractatum parvum", quo demonstraret magnam copiam eventorum in mundo factorum physica mechanistica explanari posse sine scholasticis substantivalium formarum et verarum qualitatum principiis, atque heliocentricam adfirmaret comprehensionem systematis solaris. Quem librum fere anno 1633 complevit, sed ut audivit Galilaeum Galilaei haeresis damnatum esse, editionem libri suppressit. Putabat enim: si universum heliocentricum Galilaei falsum esse ecclesiae videtur, etiam suam doctrinam, quippe quae Galilaeum recte cogitasse confirmet, "falsam" videri. Deinde partem libri edere statuit ampla praefatione instructam. Itaque anno 1637 de dioptrica (La dioptrique) et de meteoris (Les météores) et de geometria (La géométrie) tractatus divulgavit, quibus dissertationem de methodo[8] (Discours de la méthode) praemisit.

Anno 1634 Amstelodami ad Westermarkt in aedibus Thomae Sergeant librarii Britannici consedit. Quo in loco amore et consuetudine usus est Helenae Jans van der Strom, ancillae huius locatoris. Renatus numquam Helenam in matrimonium duxisse videtur, sed vix cum qualibet puella concubuisset, nam sane longa consuetudine inter se coniuncti erant. Ex quo coniugio anno 1635 Daventriae nata est Francina filia, quae quidem quinque annis post scarlatina confecta est. Qui eventus tristis Cartesium patrem magno dolore adfecit.[9]

Anno 1641 Meditationes de prima philosophia divulgavit. Cum hoc opere haerebant reprehensiones, quas Cartesius per Mersennum ex doctissimis, sicut ex Antonio Arnauld et Petro Gassendo et Thoma Hobbes, elicuerat. Prima editione Meditationum senae reprehensiones cum Cartesii responsionibus continebantur. Proximo anno Cartesius multis responsis se ab adversariorum calumniis defendere conabatur. Universitas Rheno-Traiectina adeo minaciter rem agebat, ut Cartesius sibi fugiendum esse Hagam intellegeret. Meditationes anno 1644 subsecuta sunt Principia philosophiae, summa Dissertationis et Meditationum.

Anno 1643 Cartesius se epistularum commercio dedidit cum Elsabetha, principissa Bohemiae, femina acuto nota ingenio. Quod suavissimum inter Elisabetham et Cartesium commercium initium cepit ab Elisabetha quaerente, quo modo substantia immaterialis materiali uti possit substantia. Cartesius ilico intellexit commercium sibi esse cum vera philosopha, quae problemata utilia proponere possit. Iam proximo anno sua Principia Elisabethae dedicavit. Elisabetha autem Cartesium probabat ab argumentis, sicut a libero arbitrio et ab animi cupiditatibus, de quibus ille non satis disseruerat. Instigatu Elisabethae Cartesius de animae passionibus (Les passions de l’âme) scripsit paulo ante quam in Sueciam profectus est.

In Suecia

Thumb
Arx Trium Coronarum (Tre kronor) et urbis pars, ubi habitabat Cartesius.

Annis 1640 Cartesius nova philosophia sive mathesi universali adeo innotuit, ut iam ad aures Suecas illius celebritatis fama perveniret. Nam per Petrum Chanutium, legatum Franciae Holmiam missum, inter Cartesium et Christinam reginam, dominam doctissimam et studiosissimam, epistularum commercium anno 1646 ortum est. Cum Christina in primis de rebus moralibus disputare vellet, Cartesius ad eam Les passions de l’âme misit. Quo commercio epistularum effectum est, ut Christina anno 1649 Ianuario mense demum eum praeceptorem privatum sibi adesse iuberet. Cartesius autem invitus et diu cunctatus petenti concessit. Itaque mense Septembri 1649 regina navem longam misit, quae Cartesium Holmiam veheret.

Sed calamitosissime commentus est Holmiam migrare. Cartesius apud Chanutium consedit in via longa occidentali (Västerlånggatan) non procul ab arce Trium Coronarum (Tre Kronor) in Holmiae parte, quae hodie "urbs vetus" (Gamla stan) appellatur. Forsitan commentus sit quietem sub caelo frigido et solitudinwm reperire posse, sed cetera moribus eius minime obtemperabant. Nam regina cottidie eum audire volebat, sed quinta tantum ante meridiem hora ad praecepta vacabat — id quod moribus Cartesii parum convenit.

Quibus incommodis valetudo Cartesii mox labefacta est, praesertim cum officii duxerit Chanutium graviter aegrotantem curare. Ex morbo refectus est Chanutius, Cartesius autem frigidissimo anni tempore 11 Februarii 1650 vitam amisit.

De philosophia

Thumb
Cartesius opere occupatus.

Opus Cartesii non solum ad ipsas res physicas pertinebat, sed in primis verae scientiae habendae ac rationis perficiendae studio procurrebat, sive theoreticus sive practicus vel ethicus finis consequendus erat. Praeter primas disputationes opera eius, quae divulgata sunt, potius ad philosophiam systematicam pertinent quam ad solutiones aliquorum problematum scientificorum.

Cum bene eruditus esset in schola Iesuitarum, Aristoteliam philosophiam naturae argumentis scholasticis in quaestionem vocare potuit. Attamen in fide catholica per omnem vitam mansit conatus fundamenta novae scientiae et tralaticios mores religiosos inter se conciliare. Sed eius notio Dei admodum peculiaris erat. In suo systemate physico Cartesius partes Dei omnipotentis in minimum contraxit, nam nec causas finales neque interventiones divinas invocare voluit. In epistemologia contra et metaphysica Deo partes maximas tribuit. Itaque non solum auctor universi physici Deus et maximus fons motus, sed etiam sponsor lucis naturalis, quae nos verum investigantes gubernat. Praeterea solus Deus partes causae efficacis agere potest atque aeternas creare veritates, sicut principia mathematica et logica.

Doctrina metaphysica Cartesii novum defendit systema conceptuale et explanatorium, in quo materia extenta ex mentalibus separatur rebus, quae separatim intellegi explanarique debent. Dualismo celebri, quo anima ex corpore distinguitur, fundantur intellectus et cogitatio et actus morales et aliae eiusmodi res, quae explanari nequeunt ratione mechanistica, qua omnes res ad motus corpusculorum materialium redigantur. Systemate eius tamen novae quaestiones continebantur iunctae cum (1) coartanda apertura, quae esi inter animam humanam et mundum cuius conscius est, et (2) ita intellegenda natura humana, ut unio sit materiae et cogitationis, duorum generum disiunctorum.

Thumb
Cartesius fere anno 1640.

Doctrina philosophica Cartesiana magna, quamquam controversa, auctoritate semper fuit. Metaphysica eius et epistemologia et philosophia mentis haud ambigue ad formationem philosophiae recentis contulerunt. Multae notiones aut sententiae in eius doctrina positae, sicut dualismus Cartesianus, genius malignus, dubitatio Cartesiana, variis modis etiam nostrae aetatis philosophos occupant. Nam Cartesiana inter materiam et animam vel cogitationem distinctio plurimis subest modernae aetatis contemplationibus philosophicis, quae ex una parte ad animam et materiam, ex altera ad cognitionem certam remque cognoscendo obiectam pertinent.

In Meditationibus de prima philosophia, opere omnium inlustrissomo, Cartesius omnia dubitat. Primo omnia a sensibus ducta dubitat, cum saepe sensus homines decipiant. Sunt, dicit, de quibus sensus nos decipere nequeant, nam "quamvis interdum sensus circa minuta quaedam & remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur."[10] Secundo, Cartesius deliberat, an ipse aut dormiat aut insanus sit. Quamquam potestatem insaniae somniique non negat, postulat omnia, quae homines in somniis aut in insaniis vident, esse res, quas illi iam cognoverunt, negatque se de rebus logicis (sicut de mathematica et suo systemate coordinatarum) somnio decipi. Tertio, Deo bono negato, Cartesius supponit "genium aliquem malignum, eundemque summe potentem & callidum, omnem suam industriam in eo posuisse, ut me falleret."[11] Hic genius, ut postulat, Cartesium etiam de arithmetica decipere potest. Cum omnia maxime in dubio esse videantur, quaeritur aliquid certi, ut fundamenta verae scientiae inveniri possit:

In tantas dubitationes hesternâ meditatione conjectus sum, ut nequeam ampliùs earum oblivisci, nec videam tamen quâ ratione solvendae sint; sed, tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus, ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen & tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quàm si omnino falsum esse comperissem; pergamque porro donec aliquid certi, vel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum & immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit & inconcussum.[12]

De operibus et doctrina Cartesii

In opusculo iuvenili aetate scripto (sed perdito), quod Studium bonae mentis inscribebatur, itemque in manuscripto fere annis 1626-1628 lucubrato (sed inperfecto), quod Regulae ad directionem ingenii inscribitur, Cartesius consilium magnificum ad novam scientiam creandam adumbrat, quae, praeter quod in nova methodo posita esset, non solum in verarum de mundo opinionum compagem, sed etiam in mentem humanam intellegendam ac cognoscendi facultates scrutandas coniecta esset. Ergo scientia, ars speculativa, hic cum sapientia, cognitione practica vel morali ac tamquam corona illius, coniuncta esset. Quod programma generale scientiae etiam in operibus divulgatis, sicut in Dissertatione de methodo (1637),[13] itemque in praefatione Principiorum philosophiae (1644), et in illis visionibus moralibus, quas Cartesius, cum epistularum commercium cum Elisabetha et Chanutio habebat, denique in Passionibus animae (1649) adumbrabat. Haec descriptio in operibus, quae dum vivit edidit aut edere cogitavit, inveniri potest.

De mundo et de homine

Cartesius, cum in Nederlandia consedisset, primis octo mensibus "parvo studio" se dedicavit, quo et Deum esse et animam inmortalem ac rationalem esse demonstraret. Quod opus mox secessit incepto, cuius erat novam descriptionem naturae humanae aliorumque naturae phaenomenorum proponere. Duo scripta ex hoc incepto superfuerunt, sc. De mundo (Le Monde ou Le Traité de Lumière, 1664) et De homine (1662).

De mundo docet universum materiale ex liquida constare materia ad infinitum extenta, quae, etsi ipsa inanima sit, constanter movetur, quod a Deo in actu creationis ita posita sit. Omnes mutationes eius et processus explanari possunt nova 'materiae' notione in extentione posita: materiam 'rem extentam' esse. Particulas autem materiae vi pulsuosa causis motuum obtemperanti mutue inter se agere. Quas causas, ex quibus conservabilitas motus prima est et fundamentum, a Dei natura inmutabili oriri. Phaenomenorum naturalium ultima causa a minimarum particularum coniunctionibus et motibus duci possunt, sive de motibus planetarum sive de vita animali agitur.

Cartesius hic cosmotheoriam mechanisticam perpetuo cohaerentem defendit. Praeterea reprobat physicam scholasticam, cui teleologia Aristotelia subfuerat cum notionibus q.s. 'forma substantialis', 'qualitas', 'elementum', 'facultates praestabilitis finibus naturalibus servientes'. Vix satis efferri potest, quanto pondere Cartesius ad intellectum vicissitudinum naturae contulerit, et qua ratione inter se sint "scitator" ('qui scitatur') et "sciendum" ('obiectum sciendi'). In physica Aristotelia universum esse putatur totum geocentricum, finitum, cyclicum ad singula minima structum, in quo res hylomorphicae hierarchice dispositae versentur. In his constat animam rationalem hominis altissimum plenisssimumque locum obtinere. Censet enim universum physicum infinitam et extentam esse plenitudinem, quae ex continua et liquida constet materia, in qua entia mutuis pulsibus formentur, crescant, dissolvantur. Quos pulsus iisdem causis ubique regulariter valentibus obtemperare.

Cartesius pro empirismo Aristotelio causalem et mechanisticam theoriam perceptionis substituit, cuius singula puncta iam in Regulis adumbraverat. Quam novam rationem mundi inlustrat notio caloris et lucis, quae variis motibus coniunctionibusque materiae ex minimis corpusculis consistentis exposita sunt. Quae corpuscula variis modis sentiendi organa movent, diversasque impressiones et cogitatationes in mente efficiunt. Theoriam suam Cartesius cautissime proponit tamquam commenticiam imaginationem novi mundi in spatio infinito a quodam philosopho posito. Cartesius nos rogat, ut Deum arbitremur spatium creavisse undique plenum materiae. Varie particulas materiae ciendo Deus diversitates efficit. Sed praeter propritates ab extentione et motu ductas nullae aliae res cum materia iunctae sunt. Quae opinio, quamquam tacita, posita est in Copernicana ratione geocentrica, quae iam anno 1619 ab Ecclesia Catholica damnata erat. Cum deinde Dialogus Galilaei Romae publice condemnatus esset, Cartesius Mundo edendo abstitit. Aliquot quidem partes in Dissertatione et commentationibus illi coniunctis anno 1637 divulgavit. Disputationem systematicam anno 1644 in Principiis philosophiae edidit. In altera parte Mundi disserit de homine.

Dissertatio de methodo

Thumb
Textus originalis Dissertationis.

Anno 1637 liber Francogallice scriptus Discours de la méthode cum titulo additicio Pour bien conduire sa raison, et chercher la vérité dans les sciences divulgatus est, qui lectoribus extra universitatem versatis legendus esset. Versio Latina Dissertatio de methodo: recte regendae rationis et veritatis in scientiis investigandae aliquot annis post e prelo exiit. Quae dissertatio reapse praefatio est trium tractatuum qui sunt Dioptrice (La Dioptrique) et Meteora (Les Météores), Geometria[14] (La Geomëtrique). Dissertatio dispar est Regulis annis 1620 adumbratis, nam remissius nonnulla tractantur principia Cartesii. Etiam autobiographiam intellectualem continet.

Pars prima initio admonet de ratione (sive "bona mente") universis hominibus a natura distributa: necesse esse rationem colere bona methodo. Deinde eruditionem in schola Flexiensi secundum programma translaticium narrat, seque destitutum queritur, quod tantulum certi a magistrorum disciplinis sibi traditum esset:

De philosophia nihil dicam, nisi quod, cum scirem illam a praestantissimis omnium seculorum ingeniis fuisse excultam, et nihil tamen adhuc in ea reperiri, de quo non in utramque parem disputetur, hoc est, quod non sit dubium & incertum: non tantum ingenio meo confidebam, ut aiquid in eá melius à me quàm à caeteris inveniri posse sperarem. Et cum attenerem quot deversae de eadem re opiniones saepe sint, quarum singulae à viris doctis defenduntur, & ex quibus tamen nunquam plus unà vera esse potest, quiquid ut probabile tantùm affertur, propemodo pro falso habendum esse existimabam.[15]

Ita rationem reddit, cur post studia curriculo academico absistere cogitaret, et postea operam daret, ut a contradictoriis et praeiudicatis opinionibus usu receptis magistrorumve auctoritate se liberaret. Itaque a fundamentis exstruere constituit opinionum disciplinam, quam satis firmam et consequentem adprobare posset.

Autobiographia rationem naturalem omnino defendere volebat: nam facultate rationis eiusque bono usu ad intellectum veritatis revocabilis ducimur. Quae praefatio etiam nuntiatrix erat novae scientiae, quam philosophia in schola defensa minime sustinebat. Quae autobiographia diligenter exarata certa patefacit argumenta, quae Cartesius satis tute — ne in litigium doctrinale caderet, nec tranquillitatem animi amitteret — proferri posse arbitrabatur. Methodum, quam optimi generis esse iudicabat, non ex logica scholastica prompsit, sed ex geometria et algebra, quibus formandis ipse intererat. In Dissertatione paucis exemplis perquam generalibus illustrabat methodum, quae in omnibus disciplinis valeret.

Prima, et quidem notissima, regula admonebat,

ut nihil unquam veluti verum admitterem, nisi quod certò & evidenter verum esse cognoscerem, hoc est, ut omnem praecipitantiam atque anticipationem in judicando diligentissime vitarem; nihilque amplius conclusione complecterer, quàm quod tam clare & distincte rationi meae paterer, ut nullo modo in dubium possem revocare.[16]

Ceterae tres in Regulis reperiuntur. Cartesius eventus harum regularum observantia in variis artibus effectos laudat et ita concludit:

quia videbam illarum cognitionum à pricipiis quibusdam, quae ex Philosophia peti deberent, dependere, in Philosophia autem nulla hactenus satis certa principia fuisse inventa; non dubitavi quin de iis quaerendis mihi ante omnia esset cogitandum."[17]

In quinta parte Cartesius ad physicam transit, et theoriam in Mundo, tractatu inedito, excogitatam pronuntiat. Praeterea operam corporis humani explicat, sicut operam cordis et circulationis sanguinis, quas secundum suas investigationes anatomicas edocet. Disserit etiam corpora humana animaliaque machinamenta sive automata manibus Dei facta esse, quorum motus operaeque physiologicae materialium particularum in organis et nervis motibus pulsibusque efficiuntur. Quae differentia sit inter hominem et automatum, sub finem capituli explicat ratione, quae examini Turing similis est:[18]

Et hic particulariter immoratus eram in ostendendo, si darentur ejusnodi machinæ, figurâ externå organisque omnibus simiæ vel cuivis alteri bruto animali simillimæ, nullà nos ratione agnituros ipsas naturà ab istis animantibus differre: Si autem aliquæ exstarent quæ nostrorum corporum imaginem referrent, nostrasque actiones quantum moraliter fieri posset imitarentur, nobis semper duas certissimas vias reliquas fore ad agnoscendum, eas non propterea veros homines esse. Quarum prima est, illas nunquam sermonis usum habituras, aut ullorum signorum, qualia adhibemus ad cogitationes nostras aliis aperiendas. Nam concipi quidem potest machina ita composita ut vocabula aliqua proferat, imo etiam ut quædam enunciet quæ præferentiæ objectorum, ipsius organa externa moventium, appositè respondeant.[19]

Quarum (agnoscendi viarum) altera est, omnibus locis ratione uti posse instrumento universali. Cartesius hominibus animam rationalem esse adfirmat, etsi secundum principia quae ipse constituit nullo modo a materiae potentia duci potest. Itaque necesse esse ipsam creari. Quod ad mentis et corporis unionem attinet, Cartesius non sufficere ait, ut instar nautae in navi anima in corpore habitet; immo necesse esse, ut corpori artius uniatur.[20] Quam unionem suis principiis explanare non posse postea patefecit epistulis ad Elisabetham missis. Nam causalitas particularum collisionibus pulsibusque nixa sola forma est causalitatis a Cartesio accepta. Quomodo anima corpori unire deceat, quaestio difficillima erat Cartesio (sicut etiam hodiernis philosophis est). Animam rationalem dixit arte coniunctam esse corpori; ex alia parte, dixit eam haudquaquam corpori esse obnoxiam, nam etiam interito corpore superesse posse. Itaque dualismum proposuit: animae et corporis unionem ad neuram partem reduci posse.

Meditationes de prima philosophia

Thumb
Prima editio Meditationum.

Opus magnum philosophiae Cartesianae, Meditationes de prima philosophia, procudit et producit, nec non defendit, argumenta in quarto capitulo Dissertationis prolata, sed prorsus alio genere dicendi. Opus Aprili mense 1640 absolutum Lutetiae apud Michaelem Soly anno 1641 primum editum hunc habet titulum additicium: ... in qua Dei existentia et animae immortalitas demonstratur. Cum quidem in Meditationibus minime de animae immortalitate agatur, editio secunda apud Elzevirium anno 1642 facta rectius ... in quibus Dei existentia, et animae humanae a corpore distinctio, demonstrantur dicit.

Ut titulo operis indicatur, lector ad lente cogitandum invitatur: argumenta diligenter lenteque perlegat; certe singulae singulis diebus meditationes habere licet, vel diutius, si opus est. In Meditationibus lector idem esse exspectatur atque "ego", meditator, qui pro qualibet persona rationali et deliberabunda stare putatur. Meditator igitur humanus et eruditus meditationes finire exspectatur, non solum a falsis opinionibus purus sed etiam meliore sanioreque animo quam antea. Nam propositum est meditatorem ad veram et certam scientiam munire viam, quam nemo in quaestionem vocare potest. Hoc modo, finitis meditationibus, nova de scientia eiusque methodis visio cohaerens fundamentum philosophicum consecuta est, quod iam dudum Cartesius sibi proposuit.

Cartesius, ut anno 1629 in Nederlandia consederat, primis mensibus ei incumbebat operi, quod ratione humana suscipere maximi momenti esse putabat: Deum ac se ipsum cognoscere. Quo opere id repperit, quod ipse "fundamentum physicae" descripsit.

In praefatione Meditationum Cartesius se conari dicit his respondere duabus obiectionibus, quas excitaverunt argumenta in quarto capitulo Dissertationis posita.

  • Primo, ex eo, cum mens humana in se conversa se esse percipiat nihil nisi rem cogitantem, non sequi, ut eius natura sive essentia in eo tantum consistat, quod sit res cogitans.
  • Secundo: ex eo, quod notionem sive ideam rei me perfectioris in me habeam, non sequitur, ut ipsa idea me perfectior sit, et multo minus sequitur, ut exsistat illud, quod ista idea repraesentatur.

Quae quaestiones ad problemata medullaria metaphysicae Cartesianae pertinent. Cartesius deinde scepticorum argumentorum seriem praebet, ut mentem liberet a sensibus, qui nos ad mundum materialem adligant, et lectorem adducant id tantum consideratum, quae intellectus clare et accurate intellegere åptest. Claris et accuratis ideis reperiuntur ea, quae sensibus percipi non possunt, sicut natura animae mentisve rationalis, et exsisentia Dei suprasensibilis, qua natura mentis nititur. Exsistentia Dei esse intellegitur fides veritatis ec non harum idearum, notionumque ab his ductarum fundamentum. Sunt, qui hoc argumentum circulare esse arbitrentur, sed continuo, num vero circulare sit, ambigitur, ac si est, num circularitas incommodo sit. Etiam, num cognitioni scientificae ius dari debeat, quaeritur. Sequitur synopsis argumentorum in his sex meditationibus inclusorum.

In prima meditatione Cartesius argumenta scepticorum antiquorum adhibet, ut a falsis erroneisque opinionibus se liberet. Argumenta scepticorum ordinate et disposite in usum convertit, etsi non eo consilio, ut more scepticorum omnibus opinionibus se abstineat. Suas opinioes potius ad tempus putat dubitabiles vel falsas esse, ut ab integro incohare possit opiionibus, quae certe indubitabiles sint. Impetum facit in fundamenta principiorum empiricorum Aristoteliorum, quibus usitatae quas quondam habebat opiniones nitebantur. "Nempe quidquid hactenus ut maximè verum admisi, vel à sensibus, vel per sensus accepi, hos autem interdum fallere deprehendi."[21] Empirismus Aristotelius similitudine nitebatur:species vel qualitates entium materialium quodam modo eaedem vel similes sunt ac qualitates sensibiles quas percipimus. Ita sensus sani veram reddunt imaginem naturae et qualitatem entium quae percipimus.

In secunda meditatione Cartesius contra communem opinionem demonstrat mentem nobis esse notiorem quam mundum qui nos circumdat (si vero exstat, nam hoc puncto argumenti in dubio sumus). In prima meditatione Cartesius argumentum genii maligni praebuerat: fieri posse, ut a deceptore, genio maligno, inducamur ad credendum quod verum esse putamus. Nunc vero Cartesius arguit genium in omni calliditate nequire me inducere, ut me non esse putem, quia ita cogitando aliquem cogitare commonefio. Itaque facere non potest meditator (alter ego Cartesii), quin, tum cum cogitat, exsistere se sibi persuadeat.

Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? sed jam negavi me habere ullos sensus, & ullum corpus; haereo tamen, nam quid inde? sumne ita corpori, sensibusque alligatus, ut sine illis esse non possim? sed mihi persuasi, nihil plane esse in mundo, nullum caelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? imo certè ego eram si quid mihi persuasi: sed est deceptor nescio quis, potens, summe callidus, qui de industria me semper fallit; haud dubie igitur ego etiam sum, si me fallit, & fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu aliquid esse cogitabo, adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc pronuntiatum, Ego sum, ego existo, quoties à me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum.
Meditationes II 1642, p. 9.

Quantaecumque sint causae dubitandi, oportet esse "ego" qui dubitare potest et a genio maligno falli potest. Sed quid sit ego ille? Quid sum? Cartesius respondit: mens sive res cogitans.

Meditator accuratius, quid sit "ego" ille res cogitans, explicare conatur. Quo pacto cognoscere potest hanc rem cogitantem? Sensibus non est fides facienda, neque imaginationi. Per similitudinem inducit argumentum a cera. Quid de cera ex favis sumpta cognosci potest per sensus? Gustum, odorem, colorem, figuram, magnitudinem, duritiam, etc. Meditator deinde interrogat, quidnam accidat, si liquescat cera ad ignem posita. Omnes qualitates sensibilea mutabantur: quod durum erat, nunc molle est; etc. Nihilo minus, cera eadem manet. Ceram solidam et ceram liquefactam eandem rem esse intellegimus. Quam ad scientiam non per semsus pervenimus, quoniam omnes proprietates sensibiles mutatae sunt. Meditator intellegit se de cera nihil aliud scire posse nisi quod extensa et flexibilis mutabilisque est. Quod non per sensus sed per intellectum cognovit.

Sumamus, exempli causâ, hanc ceram: nuperrime ex favis fuit educta; nondum amisit omnem saporem sui mellis; nonnihil retinet odoris florum ex quibus collecta est; ejus color, figura, magnitudo, manifesta sunt; dura est, frigida est, facile tangitur, ac, si articulo ferias, emittet sonum; omnia denique illi adsunt quae requiri videntur, ut corpus aliquod possit quàm distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur: saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec jam, si pulses, emittet sonum. Remanetne adhuc eadem cera? Remanere fatendum est; nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in eâ quod tam distincte comprehendebatur? Certe nihil eorum quae sensibus attingebam; nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet cera.
Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio II, xi (1641).

In tertia meditatione meditator primum, quid hactenus cognoverit, percurrit. Quamquam de exsistentia rerum corporearum dubitat, se quidem ipsam exsistere et cogitantem quae dubitat rem esse sibi persuasit, et sane hoc clare et distincte percepit. Quod non pro certo habere posset, nisi omnes perceptiones clarae et distinctae essent. Itaque quidquid clare et distincte perceperit, necesse verum esse concludit. Confessa est antea se pro certo habuisse multas variasque res, quae nunc in dubium vocat. Quae res sensu percipiuntur, et nunc fateri cogitur se non eas ipsas res sed modo earum ideas menti apparentes percipere. Se non negat errasse, cum ex his ideis conclusit percipiendo de ipsis rebus doceri posse. De arithmetica et geometria minime dubitat, etsi fieri posse concedit, ut a Deo fallatur. Ut se non falli sciat, de natura Dei quaerere constituit.

Sed primum meditator notiones sive ideas quas habet, ex fontibus unde fluunt in tres classes dividit:

  • internae sive innatae, quae in ipsa cogitandi natura consistunt
  • adventiciae, quae extrinsecus venire videntur, sicut eae quae ex auditu, visu odoratuque recipiuntur
  • commenticiae, quae ex imaginatione nascuntur.

Deinde meditator noster hoc principium ad causalitatem pertinens definit: causam (ideae adventiciae) aeque veram esse oportet atque effectum; verbi causa, si imago elephanti ideam elephanti evocat, necesse est, ut imago non minus vera sit quam idea. Quod nisi ita esset, idea imagine evocari non potuit. Quo principio causalitatis usus meditator entia extra se versantia examinare incipit, et quidem fontes idearum quae ad ea referuntur. Arbitratur se ideas habere variorum entium materialium, aliorum hominum, bestiarum, angelorum, nec non Dei. Ex quibus tamen putat ceteras praeter Dei et materialium entium ideas ex aliis ideis compositas esse posse. Quod autem ad ideas materiales attinet, non videtur talem habere, quae etiam ex eo ipso esse non possit. Itaque Deum, ut certissimam ideam adventiciam, investigare constituit.

Meditator exsistentiam Dei variis probare vult argumentis, quorum notissimum argumentum ontologicum est. Primum igitur praenuntiat se habere notionem vel ideam Dei, substantiae infinitae perfectaeque. Cui notioni debet aliqua esse causa, nam ex nihilo nihil fit. Necesse est causam non minus veram esse quam ideam. Meditator dubitationes et desiderationes ex indigentia oriri putat, atque intellegit se suae indigentiae plane ignarum esse, nisi suam inperfectam naturam cum natura entis perfectissimi, cui ea sunt quibus ipse caret, comparare potest. Cum de aliarum rerum exsistentia dubitare possit, de Dei exsistentia non potest dubitare, cum clare et distincte perceptionem Dei habeat. Meditator deinde fieri posse imaginatur, ut ipse summum et perfectum ens sit, cuius indigentiae re vera "queentiae"[22] vel facultates sint, quibus sensim ad perfectionem progrediatur. Si perfectio eius facultas est, veri simile est Dei ideam ultro in eo concipi posse. Sed meditator hanc possibilitatem reicit, quod Deus omnino actualis sit, non potentialis.

Utcumque idea Dei in meditatorem pervenerit, postremo concludendum est eam nusquam nisi ex ipso Deo fluxisse. Meditator, cum Deum exsistere conclusisset, interrogat, quomodo ipse hanc ideam, neque adventiciam nec commenticiam, recepisset. Ergo innata est, nam meditator a Deo creatus ideà Dei instructus est. Clare et distincte percipit Deum deceptorem non esse, nam deceptio aliquem defectum indicat. Deo perfecto nulli sunt defectus.

In quarta meditatione, quae titulum additicium "de vero et falso" habet, meditator omnia quae certe scit — videlicet Deum exsistere — ex intellectu esse comperit, non ex sensibus aut imaginatione. Nunc, cum exsistentiam Dei pro certo habet, multo plus sequentur, quae tractari debent. Primo Deum scit fallere nolle, quod voluntas fallendi aliena sit a perfectione Dei. Secundo Deus, siquidem meditatorem creavit, etiam eum iudicandi facultate instruxit. Itaque meditator, prout iudicio suo recte utatur, infallibilis est. Sed siquidem meditator a Deo infallibili iudicio praeditus est, cur tamen saepius errat? Meditator se alicubi inter Deum et nihil versari comperit, nam a supremo et perfectissimo ente creatus est, et constat omnia a Deo creata infallibilia esse, sed ipse etiam in hominem finitum creatus est. Cum particeps sit Dei, entis supremi, etiam partem habet nihili. Meditator, cum errorem commisit, non facultate in hunc finem a Deo tributa usus hoc fecit, sed quia facultas verum iudicandi, quam a Deo habet, non est in eo infinita. Omnia a Deo creata perfecta sunt, et Deus, si voluisset, meditatorem perfectum creaviset. Itaque meditator hic quaestionem de theodicaea excitat.

Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit; non enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cujusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur fieri posse, ut ille aliquam in me posuerit facultatem, quae non sit in suo genere perfecta, sive quae aliquâ sibi debitâ perfectione sit privata. Nam si, quo peritior est artifex, eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse, quod non sit omnibus numeris absolutum? Nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare, ut nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum: anne ergo melius est me falli quàm non falli?
Quarta meditatio, 5

Causae Dei cum meditatori tum ceteris creaturis finitis incomprehensibiles sunt. Ita etiam causas finales Aristotelis reprehendit, nam hominis non est mentem Dei in totum amplecti. Nec satis est partes separatas intueri, cum rerum universitatem respicere debeamus.

Dum haec perpendo attentiùs, occurrit primò non mihi esse mirandum, si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de ejus existentiâ ideo esse dubitandum, quòd forte quaedam alia esse experiar, quae quare vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo. Cùm enim jam sciam naturam meam esse valde infirmam & limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus, quod a fine peti solet, in rebus Physicis nullum usum habere existimo; non enim absque temeritate me puto posse investigare fines Dei. § Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus; quod enim forte non immeritò, si solum esset, valde [56] imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; & quamvis, ex quo de omnibus volui dubitare, nihil adhuc praeter me & Deum existere certò cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam.
Quarta meditatio, 6-7

Deinde meditator errorum fontes inspicit, qui simul ab intellectu et voluntate dependent. Intellectus (itemque memoria et imaginatio) nobis inperfectus tributus est, cum voluntas sive arbitrii libertas aut tota aut nequaquam tribui possit. Itaque meditator, cum a Deo modicum facultatis intellegendi acceperit, et deinde arbitrii libertate usus fines intellectùs transgressus erit, in errores inducetur.

Cùm autem quid verum sit non satis clare & distincte percipio, si quidem a judicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere, & non falli. Sed si vel affirmem vel negem, tunc libertate arbitrii non recte utor; atque [60] si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallar.
Quarta meditatio, 12

Hic meditator, alter ego Cartesii, cum scepticis antiquis consentire videtur: cum rerum natura non satis clare et distncte percipi potest, ab iudcio abstinendum est. At tamen circulus Cartesianus, qui dicitur, lectorem sollicitare videtur. Nam ex una parte Cartesius Deum ait nostras ideas claras et distinctas praestare, ex altera exsistentiam Dei ait ideis nostris claris et distinctis praestari. Quam reclamationem Antonius Arnaud cum multis aliis e vestigio fecit. Quae contradictio tantam inspiravit disputationem, quae nondum finita esse videatur.

Adhuc meditator et se ipsum et Deum exsistere certo scit. In quinta meditatione("de essentia rerum materalium, et de Deo quod exstat") hunc numerum ad externas res meteriales extendere nititur. Etiam altero argumento Deum esse demonstrat. Sed primo probandum est, an quid certi de exsistentia rerum corporearum consequi, et quid de iis accurate imaginari possimus. Meditator examinat ideas suas, ad quas pertinent numerus et extensio ac notiones ab iis pendentes, sicut figurae, magnitudines, situs, durationes. Percipit se ideas habere rerum, quibus natura inmutabilis et aeterna est. Quae naturae a mente non pendunt, sicut idea trianguli, cui essentia per se est, sive extrinsecus est sive non est

Quodque hîc maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae, etiam si extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse; & quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras & immutabiles naturas. Ut cùm, exempli causâ, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat, nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam ejus natura, sive essentia, sive forma, immutabilis & aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente meâ dependet.
Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio V, v (1641).

Meditator comperit innumerabiles sibi ideas esse, quas ipse non effecit quaeque a sua mente non pendent, sicut triangulum. Praeterea ens, cui omnes sunt perfectiones, etiam exsistere debet, quia exsistentia perfectio est. Itaque intellegit exsistentiam Dei similem esse exsistentiae rerum mathematicarum. Nequit enim Deum esse non cogitare.

Imo sophisma hîc latet; neque enim, ex eo quòd non possim cogitare montem nisi cum valle, sequitur alicubi montem & vallem existere, sed tantùm montem & vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo sejungi non posse. Atqui ex eo quòdnon possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum reverà existere; non quòd mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contrà quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentiâ (hoc est ens summe perfectum absque summâ perfectione) cogitare, ut liberum est equum vel cum alis vel sine alis imaginari.
Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio V, x (1641).

Simili argumento etiam Anselmus Cantuariensis Deum esse demonstravit: exsistentiam ad essentiam Dei pertinere.

Sexta meditatio ("De rerum materialium existentiâ, & reali mentis a corpore distinctione") denique lectorem reportat in sensuum mundum, a quo meditator in prima meditatione discedere voluit. Nunc autem argumentorum seriem finiens demonstrat exsistentiam rerum materialium sentiendo cognosci posse, dum intellectioni concedatur de veris naturis causis effectibus conclusiones capere. Meditator inter duos cognoscendi modos distinguit, imaginationem, quae ex imaginibus quae in mente sunt constat, et puram intellectionem, quae est aliquid quod intellegitur, quamquam non ut imago. Quam rem ipse ita explicat:

Nempe, exempli causâ, cùm triangulum imaginor, non tantùm intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si verò de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus; sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor.
Renatus Cartesius, Meditationes de Prima Philosophia, meditatio VI, ii (1641).

Deinde meditator prioribus imaginandi studiis nixus ait et facultatem imaginandi et perceptionem sensibilem non solum a mente pendere sed etiam corporea organa sensuum poscere. Imaginamur sensibusque percipimus colores sonos gustus dolores et alia talia, quae quam clarissime animadvertimus, quamquam ideae indistinctae sunt. Aliquid veri continent. Quod non solum res materiales exsistere demonstrat, sed etiam mentem nostram arte corpori coniunctam esse, cum quo unionem efficit.

Meditationibus adiunctae sunt admonitiones criticae, quarum solidissimae ab Antonio Arnaud theologo et logico, et Thoma Hobbes et Petro Gassendi philosophis materialismi adsectatoribus factae sunt. Quae reprehensiones invitatoriae cum responsis Cartesii disputationes aperuerunt, quae per saecula adhuc constituerunt.

Principia philosophiae

Thumb
Principia philosophiae, 1685

Post Meditationes Cartesius anno 1644 edidit Principia philosophiae, quo opere quaripertito summam philosophiae suae ordine exponit in modum artis scholasticae. Prima parte ("de principiis cognitionis humanae") metaphysicam suam nec non epistemologiam et theoriam mentis exhibet. Secunda autem parte ("de principiis rerum materialium") explicat partes sensuum perceptionum et fines nostrae de mundo scientiae, ac considerat, quomodo substantiam, quam extensionem spatialem esse putat, intellegere possimus. Ex qua abstracta corporeae substantiae definitione geometrica sequitur, ut neque vacuum absolutum neque atomi dari possint, nam substantia in infinitum dividi potest et per se inmobilis liberaque est. Omnis materiae variatio, quae in mundo materiali est, a motu dependet a Deo profecto. Prima lex motus Cartesii ab inmutablitate Dei ducta est. Quae lex postea lex accelerationis nota est.

Tertia pars ("de mundo visibili") cosmologiam Cartesii exponit, et quarta, de origine formationeque terrae eiusque elementis motibusque narrat. Etiam magnetismum et ignem explanat, deinde organa sensuum eorumque officia tractat.

De affectibus animae

Les passions de l'âme, ultimum opus Cartesii rogatu Elisabethae principissae Bohemiae exaratum, anno 1649 editum est. Quaerebat enim Elisabetha, quali potestate rationi humanae uti liceret in coercendis affectibus humanis. Quo opere breviarium physiologiae mechanisticae Cartesii et psychologiae dualisticae continetur, atque includitur talium expositio affectuum (sive "passionum"), quae implicatae res psychophysicae sint. Cartesius etiam explicationes accuratas reddit de speciebus psychologicis passionum, quarum physiologicas physicasque causas et consecutiones rite recenset. Quo pacto theoriam suam naturae humanae supplet. Quamquam nulla esse potest vis causalis inter mentem secundum principia Cartesii cogitantem et corpus extensum, tamen unionem quandam compactilem inter haec duo genera substantiarum animo concipit.

In Passionibus etiam theoria moralis inclusa est ac therapia, quae naturam passionum inlustret. Semper enim passiones, quippe quae ex affectibus corporeis exsistant, cum cogitationibus confusis prodeunt, unde fit, ut causae nos lateant. Cartesius passones ait utique valetudinem corrporis prosperare atque unionem mentis et corporis protegere. Passiones, quamquam a corpore idque afficientibus rebus externis proficiscuntur, modi mentis sunt. Etsi earum causas corporeas directe tractare nequeamus, animi ratione et constantia, quomodo passiones mentem capiant, moderari possumus nec non effectibus incommodis resistere.

Opera selecta Renati Cartesii

  • 1618. Compendium musicae, liber de theoria rebusque aestheticis musicae Isaaco Beeckman dicatus.
  • 1626–1628. Regulae ad directionem ingenii, opus inperfectum auctore mortuo anno 1684 divulgatus.
  • 1630–1633. Le Monde ('de mundo') et L'Homme ('de homine'), primum opus accuratum de scientia naturali Cartesii. Homo Latine 1662 est divulagatum, Mundo 1664.
  • 1637. Discours de la méthode (Dissertatio de methodo). Introductio est de Essais, inter quae sunt et Dioptrique et Météores et Géométrie. Versio Latine Géométrie omissit; id separatem editus est.
  • 1637. La Géométrie (Geometria). Magnum opus Cartesii mathematicum.
  • 1641. Meditationes de prima philosophia sive Meditationes Metaphysicae. Editio secunda proximo anno divulgata quoque habet et obiectiones et responsiones et epistolam ad Dinet.
  • 1644. Principia philosophiae quae Cartesius opera Aristoteliana in universitatibus substituere voluit.
  • 1647. Notae in programma responsio est discipulo quondam Henrico Regio.
  • 1647. Descriptio corporis humani. Opus post mortem auctoris divulgatum est.
  • 1648. Responsiones Renati Des Cartes…. Notae de controversia inter Cartesium et Fransiscum Burnam 16 Aprilis 1648. Liber inventus est 1895 divulgatusque 1896.
  • 1649. Les passions de l'âme (Passiones animae). Dedicatus est liber Elizabetha Bohemiae.
  • 1657. Epistulae Cartesii, quae a Claudio Clerselier, qui multa de methematica omisit, divulgatae est.

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Wikiwand in your browser!

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.

Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.

Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.