Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
Argumentum ontologicum est una argumentatio philosophica pro existentia Dei, quae primum a sancto Anselmo Cantuariensi in Proslogion scripto suo explicatur. Argumentum ontologicum sic procedit:
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Argumentum ontologicum est argumentum a priori, id est, ab experientia vel observatione non dependet. Propterea, si credis in definitionem Dei ut entitatem perfectissimam, tunc argumentum ontologicum te probabit Dei existentiam. Sed multae objectiones et responsiones contra argumentum ontologicum a philosophis et theologis factae sunt; ideo argumentum ontologicum non est consensus in re theologica vel philosophica.
Anselmus in capitulis II et III scripti sui Proslogion argumentum ontologicum cum reductione ad absurdum gradatim praesentat.[1]:
(1) Deus est id quo nihil maius cogitari potest (definitio dei) (= deus existit in intellectu)
(1a) Nihil quod deo maius est cogitari potest
(2) Sumptio: Deus tantum in intellectu existit, sed non in re (realiter) existit
(3) Existere in re (realiter) et in intellectu maius est quam existere tantum in intellectu (axioma)
(4) Aliquid quod omnes proprietates dei habet et existit in re cogitari potest (axioma)
(5) Aliquid quod omnes proprietates dei habet et existit in re maius est quam deus sumptionis (syllogismus ex 2 et 3)
(6) Aliquid quod maius est quam deus cogitari potest (syllogismus ex 4 et 5)
(7) Sumptio (2) ad absurdum reducta est quoniam (6) contradixit (1a)
Ergo: Sumptione absurda existentia dei in re sequitur.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.