Anselmus Cantuariensis

From Wikipedia, the free encyclopedia

Anselmus Cantuariensis

Anselmus Cantuariensis (natus Augustae Praetoriae circiter 1033; obiit Cantuariae die 21 Aprilis 1109) fuit sanctus et doctor ecclesiae, quia illustris philosophus Medii Aevii fuit. Historici putant eum patrem scholasticae fuisse. Anselmus argumenta quo Deum ("aliquid quo nihil maius cogitari potest") esse probatur quaesivit.

Quick Facts
Anselmus Cantuariensis
Res apud Vicidata repertae:
Thumb
Anselmus Cantuariensis: imago
Nativitas: 1033; Augusta Praetoria
Obitus: 21 Aprilis 1109, 28 Aprilis 1109; Cantuaria
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Ecclesia Cathedralis Cantuariensis
Sanctus, sanctus (feriae die 21 Aprilis)
Close

Ecclesia Catholica Romana celebrat Sanctum Anselmum die 21 Aprilis; praeterea papae Pii X encyclica epistula Communium rerum, die 21 Aprilis 1909 promulgata, Anselmo Cantuariensi et operi dicata est. Eius reliquiae ad Ecclesiam Cathedralem Cantuariensem translatae sunt.

Vita

Thumb
Ara Sancti Anselmi in eius cappella in Ecclesia Cathedrali Cantuariensi, die 21 Aprilis 2006 consecrata.[1] Locus autem suae reliquiarum incertus manet.

Anselmus, Augustae in Pedemontana regione ortus est circiter annum millesimum tricesimum tertium. A monachis Sancti Benedicti eruditus, vitam complecti monasticam voluit, de qua sententia, cum obstaret parens, parumper destitit. Cum viginti esset annorum, propter parentis contumaciam in statu vitae eius eligendo, domo relicta, Burgundiam, Galliam, et Normandiam peragravit. Vicesimum septimum agens annum, monasterium Beccensem in Gallia ingressus est, cui ut prior praefectus est, deinde ut abbas, anno millesimo sexagesimo. Anno millesimo nonagesimo Archiepiscopus Cantuariensis in Anglia creatus, contra Guilelmum Rubrum ecclesiae iura strenue vidicavit, bis propter hoc exsilio mulctatus. Inter omnes excelluit ut spiritalis moderator, paedagogus, praedicator, et vitae monasticae emendator. Propter ea, quae scripsit, scholasticam disciplinam quodammodo praeoccupavit. Cantuariae mortuus est, undecimo Kalendas Maias, anno millesimo centesimo nono. Anno millesimo septingentesimo vicesimo, ecclesiae doctoris titulo honoratus est.

Opera selecta

Thumb
Anselmus Cantuariensis (imago ficta aetatis posterioris)
  • Proslogion
  • Monologion
  • Cur Deus homo
  • De Grammatico
  • De Veritate
  • De Libertate Arbitrii
  • De Casu Diaboli
  • De Incarnatione Verbi
  • De Conceptu Virginali
  • De Concordia

Fontes de vita et opere Anselmi

Notae

Bibliographia

Nexus interni

Nexus externi

Loading related searches...

Wikiwand - on

Seamless Wikipedia browsing. On steroids.