Remove ads
From Wikipedia, the free encyclopedia
"Cogito ergo sum" (Francogallice Je pense, donc je suis; apud philosophos recentiores compendiose "Cogito") est principium ontologiae Cartesianae contra scepticismum per dubium rationalem, qui veritatem universam negat. Cartesius hoc principium "primum philosophiae" appellavit, atque in scriptis suis enuntiavit: a principio Francogallice in Discours de la méthode (1637); mox Latine in Meditationibus de prima philosophia (1641) et Principiis philosophiae (1644).
Principium docet omnes dubitare, et quod in dubio sit omnino reicere, etiam de logica mathematica, sed ipsum qui cogitet non dubitare posse: ergo, cogitare sive conscientia fundamentum entis constituere. Hoc logica praepositionem "cogito, ergo sum" facit.
Sed Benedictus de Spinoza in libro suo Renati Descartes principia philosophiae, more geometrico demonstrata "cogito ergo sum" ut "ego sum cogitans" aequiperavit.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.