From Wikipedia, the free encyclopedia
Capricornus[1] est constellatio zodiaci in caelo nocturno. Sol nunc hieme (a.d. XIII Kal. Februarias ad a. d. XIV Kal. Martias) in Capricorno versatur. Antiquis autem temporibus erat in solstitio (a. d. XII Kal. Ianuarias) in Capricorno. Capricornus nomen suum dedit etiam signo zodiaco Capricornus.
Constellatio Capricorni inter clarissimas constellationes zodiaci habetur; post Cancrum secundum tenet locum. Stellae eius lucidissimae α et δ et ω Capricorni triangulum formant. Noli hoc triangulum confundere cum triangulo ex α Cap et β Aqr et ι Aqr formato, quod magis ad septentrionales spectat potiusque videri potest.
Triangulum (mag 4) tantum bona condicione videri potest. α et β Cap duo cornua Capricorni formare dicuntur.
Stella | Magnitudo |
Magnitudo absoluta |
Intervallum (sla) |
genus spectrale |
---|---|---|---|---|
Deneb Algedi (δ Cap) | 2,85 | 2,49 | 38,57 | A5m F2 (IV) |
Dabih (β Cap) | 3,05 | -2,07 | 344 | A5:n |
Secunda Giedi (α2 Cap) | 3,58 | 0,97 | 109 | G6/G8 III |
Nashira (γ Cap) | 3,69 | 0,54 | 139 | A7 III:mp... |
ζ Cap | 3,77 | -1,66 | 398 | G4 Ibp... |
θ Cap | 4,08 | 0,65 | 158 | A1 V |
ω Cap | 4,12 | -2,3 | 629 | K4 III |
ψ Cap | 4,13 | 3,3 | 48 | F5 V |
ι Cap | 4,28 | 0,18 | 216 | G8 III |
24 Cap | 4,49 | -1,53 | 523 | K5/M0 III |
36 Cap | 4,5 | 0,8 | 179 | K0 III |
Prima Giedi (α1 Cap) | 4,75 | -1,87 | 687 | G3 Ib |
Alshat (ν Cap) | 4,77 | 0,16 | 272 | B9 IV |
ρ Cap | 4,77 | 2,37 | 99 | F3 V |
η Cap | 4,82 | 1,39 | 158 | A5 V |
N. b.: Mumeri a mensuris satellitis Hipparcos dependent.
Nomen | Capricornus |
Genetivus | Capricorni |
Abbreviatio | Cap |
Area | 414 gradus quadrati ordo: 40 |
Ascensio recta | 21° 1' |
Declinatio | 20° 14' |
Videri potest inter | +60° ac -90° |
Numerus stellarum magnitudinis < 3 | ? |
Stellae magnitudinis < 5,5 | ? |
Stella lucidissima - Magnitudo | Deneb Algedi (δ Cap) 2,85 |
Constellationes finitimae |
|
Haec constellatio iamiam ab antiquissimis temporibus nota est, quae iam in tabellis cuneiformibus Babylonicis ante 3000 annos scriptis memorata est.
Capricornus in mythologia Graeca nonnumquam identificatus? est cum Amalthea, quae capra Dia (id est Iovem) sicut filium alebat. Alii eum Panem fuisse dicebant qui monstrum Typhona fugit. Neptunus ille planeta in hac constellatione inventus est ab astronomo Germano Iohanne Gallo iuxta Deneb Algedi (δ Cap) ante diem 9 Kalendas Octobris anno 1846.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.