From Wikipedia, the free encyclopedia
Antibioticum est compositum vel substantia, quae bacteria interficit vel augeri prohibet.[1] Terminus saepe pro synonymo termini antibacteriale adhibetur; hodie autem antibioticum latiorem compositorum antimicrobialium varietatem significare coepit, inter quam antifungalia et alia composita.[2]
Nomen antibioticum (a verbis Graecis ἀντί 'contra' + βίος 'vita') a Selmano Waksman anno 1942 excogitatum est, ad describendam quamlibet rem a microorganismo factam, quae auctui quorundam aliorum microorganismorum in alta dilutione contraria est.[3] Haec definitio res excludit, quae bacteria interficiunt, sed a microorganismis non generantur (sicut acidum gastricum et peroxidum hydrogenii); ea synthetica composita antibacterialia sicut sulfonamida etiam excludit. Multa composita antibacterialia sunt moleculae parvae, quibus est pondus moleculare minus quam 2000 unitatum massae atomicae.
Ob progressum in chemia medicinali plurima antibacterialia hodierna chemice sunt semisyntheticae variorum compositorum naturalium mutationes.[4] Inter ea, exempli gratia, sunt antibacterialia beta-lactamo, quae penicillinum (a fungi generis Penicillii generatum), cephalosporina et carbapenemes comprehendunt. Composita, quae iam ex organismis vivis deducuntur, sunt aminoglycosida, sed alia antibacterialia—inter quae sulfonamida, quinolona, oxazolidinona—solum a synthesi chemica generantur. Ex hoc, multa composita antibacterialia digeruntur secundum originem chemicam vel biosyntheticam in naturales, semisyntheticos et syntheticos greges. Aliud systema classificationis in activitate? biologica constituitur. Hac in classificatione antibacterialia in duo greges latos secundum suos effectus biologicos in microorganismos dividuntur: agentes bactericidales bacteria interficiunt et agentes bacteriostatici auctum bacteriorum retardant vel stabilant.
Ante saeculum vicensimum sanationes infectionum praecipue in medicina populari conditae erant. Mixturae proprietates antimicrobiales habentes, quae in curationibus infectionum adhibebantur, abhinc annorum plus quam 2000 describebantur.[5] Multae culturae antiquae, inter quas culturae Aegyptorum antiquorum et Graecorum antiquorum, fungos materiasque et extracta? plantarum prae ceteris selecta ad curandas infectiones adhibebant.[6][7] Recentiores antibiosis inter microorganismos observationes in laboratorio factae in inventionem antibacterialium naturalium a microorganismis generatorum adduxerunt. Apud Ludovicum Pasteur legimus: "Si in observato inter nonnulla bacteria antagonismo? intercedere possimus, haec ratio maximas sanationis spes fortasse praebet."[8]
Nomen substantiae | Usus frequentes | [12]Effectus adversi | [12] Machinatio actionis | |
---|---|---|---|---|
Aminoglycosida | ||||
Amikacinum[13] | Contra infecciones per bacteria Gramiensia negativa ut E. coli et Klebsiellam. Tobramycinum contra Pseudomonadem aeruginosam. Neomycinum pro prophylaxi in chirurgia abdominali. Contra bacteria anaerobica. Non contra bacteria Gramiensia positiva. |
|
Inhibitio syntesis proteinorum | |
Gentamicinum | ||||
Kanamcynum | ||||
Neomycinum | ||||
Netilmycinum | ||||
Paromomycinum | ||||
Tobramycinum | ||||
Streptomycinum | Phthisis | |||
Spectinomycinum | Gonorrhoea |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.