Italiae municipium From Wikipedia, the free encyclopedia
Vibo[1][2][3] (-onis, m.) vel Hippo[4][5] (-onis, m.), plenius Vibo Valentia[4][5] (alia nomina: Hipponium[6]; recentius: Mons Leonis[5]) (Italiane Vibo Valentia) est Urbs Italiae et municipium, circiter 33 910 incolarum, in Regione Bruttio situm et caput Provincia Vibonensi . Urbani Vibonenses[1][3] sive Valentini[7] appellantur.
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Ipsis autem Valentinis ex tam Illustri Nobilique Municipio
Sententia urbis est: S.P.Q.V. Senatus PopulusQue Vibonensis.
Nomina antiqua in lingua Latina fuerunt Vibo sive Hippo moxque Vibo Valentia,[4] Graece autem Ἱππώνιον. Nomen historicum in lingua Italiana fuit Monteleone di Calabria (unde Latine[5]: Mons Leonis et Mons Leonis Calabriae) sed anno 1927 cives adoptaverunt nomen classicum.
Alia nomina latina urbis sunt[1]: Hipponium, deinde Vibona Balentia, Valentia, Vibonia; in aetate media Mons Leo[6], Montileonum[6].
Nomina latina urbanorum sunt: Vibonenses[1] vel Valentini; etiam Vibovalentini[8].
Vibo fine septimi saeculi a.C.n. a Graecibus e Locris sub nomine Hipponion condita est, sed eo tempore oppidum Bruttiorum nomine Veip iam exstabat. Secundum Diodorum Siculum Dionysius Senex tyrannus Syracusanus anno 388 a.C.n. urbem cepit et deportavit incolas, qui post decem annos cum auxilio Carthaginesium redierunt. Anno 192 a.C.n. colonia Romana deducta est.
Post eversionem urbis a Saracenis Vibo ab imperatore Friderico II ex novo sub nomine Mons Leonis Calabriae aedificata est.
Vibo Valentia fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Vibonensis[3] est. Hodie municipium ad Dioecesem Miletensem-Nicotriensem-Tropiensem pertinet.
Bivona, Longobardi, Piscopio, Porto Salvo, San Pietro, Stazione, Triparni, Vena Inferiore, Vena Media, Vena Superiore, Vibo Marina
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vibonem (sive) Valentiam spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.