From Wikipedia, the free encyclopedia
Psalmus 17 (enumeratione Graeca psalmus 16 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Precatio. David" et verbis "Exaudi, Domine.
Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:
Psalmus hic continet tristem querimoniam de crudeli hostium superbia. Deinde testatur David, praeter meritum ita se inhumaniter vecxari, quia nullam illis saeviendi causam dederit. Simul Deum vindicem implorat, ut eius manu liberetur. Etsi autem inscriptio nullum tempus designat, probabile tamen est Davidem hic de Saule et eius asseclis conqueri.[1]
Haec sunt verba psalmi 17 (16) ex versione vulgata Clementina:
1 Oratio David.
Exaudi, Domine, iustitiam meam;
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
2 De vultu tuo iudicium meum prodeat;
oculi tui videant aequitates.
3 Probasti cor meum, et visitasti nocte;
igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
4 Ut non loquatur os meum opera hominum:
propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
5 Perfice gressus meos in semitis tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
6 Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus;
inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7 Mirifica misericordias tuas,
qui salvos facis sperantes in te.
8 A resistentibus dexterae tuae custodi me
ut pupillam oculi.
Sub umbra alarum tuarum protege me
9 a facie impiorum qui me afflixerunt.
Inimici mei animam meam circumdederunt;
10 adipem suum concluserunt:
os eorum locutum est superbiam.
11 Proiicientes me nunc circumdederunt me;
oculos suos statuerunt declinare in terram.
12 Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam,
et sicut catulus leonis habitans in abditis.
13 Exsurge, Domine: praeveni eum, et supplanta eum:
eripe animam meam ab impio;
frameam tuam 14 ab inimicis manus tuae.
Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum;
de absconditis tuis adimpletus est venter eorum.
Saturati sunt filiis,
et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
15 Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo;
satiabor cum apparuerit gloria tua.
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.