From Wikipedia, the free encyclopedia
Nicolaus III, natus Ioannes Caetanus de Ursinis, e nobili familia ortus (Romae natus anno circiter 1215; mortuus die 22 Augusti 1280), fuit papa catholicus i.e. episcopus Romanus a die 25 Novembris 1277.
Pontificatus
Insignia heraldica
Anno 1241 Ioannes Caetanus senator a papa Gregorio IX nominabatur. Anno 1244 Cardinalis titulo S. Nicolai in Carcere Tulliano a papa Innocentio IV creatus est, quem exsulem a Roma Lugdunum secutus est: ibi Concilio Lugdunensi Primo interfuit. Anno 1254 protector Franciscanorum a papa Alexandro IV et inquisitor generalis anno 1261 a papa Urbano IV factus est. A die 18 Octobris 1276 archipresbyter Basilicae Vaticanae meruit.
Mense Maius 1278 Nicolaus III, cum imperatore Rudolpho I Habsburgi conventum fecit, qui regionem Italiae Romaniam et Exarchatum Ravennatem papae tribuit. Die 14 Augusti 1279 Nicolaus III promulgavit bullam "Exiit qui seminat" ut controversias inter Franciscanos solveret.
In Inferno, primus liber Divinae Comoediae, Nicolaus III damnatur in tertia bulga octavi circuli Inferni, ubi simoniaci sunt.
Lege Πάπας Νικόλαος Γ΄ ("Nicolaus III") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum III spectant. |
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.