From Wikipedia, the free encyclopedia
Michael Brant Shermer (natus 8 Septembris 1954) est Americanus rerum scientiae scriptor, historicus scientiae, conditor Societatis Scepticorum, et editor principalis Skeptic, eius actorum diurnorum,[1] quod se plerumque investigandis postulationibus scientiae falsae et omnium ultra quod rerum natura patitur dedunt. Societati nunc sunt plus quam 55 000 sodales.[2] Shermer etiam disceptationibus rerum ad scientiam falsam et religionem pertinentium inest, cum necessitatem scepticismi scientifici promulgat.
Shermer praeterea est unus ex hospitibus Exploring the Unknown, seriei televisificae familiae Fox (nunc ABC), tredecim horas durantis, quam procuravit. Singulis mensibus post Aprilem 2001, "Skeptic," commentarium in Scientific American actis diurnis in singulos menses scribit. Shermer adfirmat se olim fuisse Christianum fundamentalisticum, sed fidem in Deum per studia post A.B. concessum reliquit, seque interdum appellavit agnosticum,[3] nontheistam,[4][5] atheistam,[6][7] et suasorem philosophiae humanisticae[8] et scientiae morum.[9] Dubitavit autem utrum sit utilitas ex talibus nominibus, quae "columbariis factis" adhiberi arbitratus est, ac se scepticus simpliciter appellari mavult.[6]
Shermer in California Meridiana adolevit.[10][11] Aetate sua quarta, parentes divortium fecerunt cum se,[10] et deinde mater viro nupsit cui iam erant tres liberi (qui ergo filii novercae facti sunt), paterque mulierem duxit quae ei duas peperit filias (sorores eodem patre natae). Pater infarctu cordis anno 1986, mater cancro cerebri anno 2000 mortem occubuerunt.[12]
Quamquam Shermer in scholam diei Solis itare solebat, nec parentes biologici nec vitrici nec fratres nec sorores fuerunt aut religiosi aut non religiosi, nam raro de religione disceptabant, neque sacris in templo adfuerunt nec una domi orabant. Anno autem 1971, scilicet ultimo in schola superiori ineunte, Shermer nuntiavit se esse Christianum iterum natum—commutatio quae per auctoritatem Georgi amiculi facta est. Proximos annos septem a domo ad domum evangelizabat ut opiniones religionis sibi penitus habitas serviret.[12]
Diplomate Scholae Superioris Vallis Crescentae anno 1972 concesso, Shermer statim in Universitate Pepperdine matriculavit, animum primum ad theologiam Christianam, deinde ad psychologiam attendens.[11] Pepperdine ei gradum baccalaureatum in psychologia et biologia anno 1976 concessit.[13]
Postdoctorales in psychologia per experimentis facta investigationes in Universitate Civitatis Californiae apud Fullerton multas excitaverunt disceptationes extracurriculares cum professoribus Bayard Brattstrom et Meg White, quae,[14] cum studiis ethologico et anthropologico, eum adduxerunt ut suas fides religiosas dubitaret, et ante medium sui cursus graduati? ichthys insigne Christianum quod circa collum gessaverat amovit.[12][14] Shermer gradum magistri in psychologia per experimentis facta in Universitate Civitatis Californiae anno 1978 obtinuit.[13]
Shermer birotarius anno 1979 certare coepit, et omne decennium hac in arte degit. Per spatium suae exercitationis, is cum technologiis birotationis laboravit ut opera meliora pro birotatione evolveret. Cum societate Bell Helmets, auctoribus certaminum birotariorum consociatus, in rebus designationis consuluit de evolutione polystyreni expansi ut in galeis birotationis usurpari posset, quae ictui multo melius quam scorteae cilicii galeae a birotariis nonnulla decennia usurpatae obsisterent. Shermer eis dixit si eorum galeae galeas birotarum automariarum attingebant in quibus polystyrenum? iam adhibebatur, et veterum galearum dissimilia, neminem birotarium, professionalem aut non professionalem, eas usurpare. Haec admonitio ad V1 Pro duxit, suum primum exemplar, quod atri cilicii scortei simile fuit, sed in parte interiori sicut galea birotationis automariarum operavit. Anno 1982, Shermer cum Doctore Wayman Spence operam dedit, cuius res Spenco Medical, parva copiarum societas, technologiam gelatinosam adaptavit quam Spence evolverat ad commutandam eam in manicas et ephippia birotationis ut syndroma cuniculi carpalis? et ulcera ephippiorum a birotariis passa admelioraret.[15]
Shermer, per decennium cum birotarius spatiorum longorum certaret, Certamen Trans Americam cum Lon Haldeman et Ioanne Marino condidit, transcontinentale milium 3000 certamen continuum, in quo quinquies certavit (1982, 1983, 1984, 1985, 1989), sex annos adiutor certaminum moderator, et septem annos exsecutivus certaminum moderator fuit.[16] Acuta quidem diagnosis medica ex eo appellatur: collum Shermeranum est dolor et extrema musculorum colli debilitas inter birotarios spatiorum longorum passa, condicio quae Shermer ipsi per Certamen Trans Americam anno 1983 usu venit.[17] Shermer cum birotarius esset scepticismum scientificum amplecti coepit, nam, ut ait, "Scepticus factus sum die Saturni, 6 Augusti 1983, per aditum quod ad Transitum Lovelandianum Colorati e longinquo scandit."[18] Post menses cum corpus sub aegide cuiusdam nutritionistae qui doctoratu scholae non accreditatae exercebat, postque annos cum acupuncturam, chiropracticam, therapiam tractationis, ion negativum, rolfing,? potestatem pyramidarum, Christianitatem fundamentalisticam, congeriemque rerum inusitatiorum[19] (praeter medicamenta) factitare soleret ut vitam et exercitationem emendaret, his usibus excusatis ad postremum desistitit.[20] Ipse deinde nonnulla documentaria de birotatione produxit.[16]
Shermer Ph.D. in Universitate Graduata Claremontiana in historia scientiae anno 1991 meruit, dissertatione "Scientista Haereticus: Alfredus Russel Wallace et Evolutio Hominis: Investigatio Naturae Commutationis Historicae" relata.[13] Anno 2002 librum ex dissertatione scripsit: In Darwin's Shadow: The Life and Science of Alfred Russel Wallace: A Biographical Study on the Psychology of History.[21] Antequam Societatem Scepticorum condidit, fuit adiunctus historiae scientiae professor in Collegio Occidentali Californiae. Post 2007, Shermer est senior investigationis socius in Universitate Graduata Claremontiana, postque 2011, professor adiunctus quoque in Universitate Chapmaniana.[16]
Shermer Societatem Scepticorum anno 1992 condidit, societatem non lucrativam quae Skeptic magazinam producit et Caltechianam Acroasium Seriem ordinat. Societati sunt plus quam 55 000 sodales.[2][22]
Vicicitatio habet citationes quae ad Michaelem Shermer spectant. |
Shermer est auctor nonnullorum librorum qui ubiquitatem fidium irrationalium vel infirme probatarum explicare conantur, inter quas ignotae res volantes, Magnus Pes, et postulationes paranormales. Divulgavit anno 1997 Why People Believe Weird Things ('Cur Homines Alienis Credunt'), librum qui more scepticarum Martini Gardner scripturarum varias notiones gregesque alienos[23] perscrutatus est, cultibus non exceptis; editio retractata et amplificata anno 2002 prolata est. Praefatio ait:
Shermer in libro How We Believe: The Search for God in an Age of Science ('Quomodo Credimus: Dei Aetate Scientiae Indagatio') psychologiam investigavit quae fidem Deo fulcit. In praefatione scripsit: "Numquam in historia tam multi, et proportio hominum tam magna, crediderunt Deo. Qui non solum non est mortuus, ut proclamaret Nietzsche, sed numquam vivit magis."[25]
Anno 2002 ineunte, sua columna in Scientific American Ultimam Legem Shermeranam introduxit, quae adfirmat "quaepiam intellegentia extraterrestris satis progressa Deo distingui non potest." Ultima Lex Shermerana re vera est Tertia Lex Clarkiana conversa. Etiam anno 2002, Shermer et Alexander Grobman librum Denying History: Who Says the Holocaust Never Happened and Why Do They Say It? ('Historia Negata: Qui Adfirmant Holocaustum Numquam Factum Esse et Quam ob Rem?') divulgaverunt, qui motum negationis Holocausti investigavit et refutavit. Liber, varios concursus cum negatoribus narrans, libertatem loquendi esse optimum historiae falsae remedium concludit.
Liber Science Friction: Where the Known Meets the Unknown ('Fricatio Scientiae: Ubi Nota in Ignota Concurrunt') anno 2005 editus est. Tum liber Why Darwin Matters: The Case Against Intelligent Design ('Cur Darwin Interest: Causa contra Consilium Intelligens') (2006) argumenta quae evolutionem sustinent singillatim recognoscit, Consilium Intelligens acriter improbans. Liber etiam arguit scientiam religionem inritam facere non posse, et Christianos conservativosque evolutionem recipere posse et debere.
Iunio 2006, Shermer, qui olim scepticismum de generali opinione scientifica calefactionis globalis expresserat, scripsit negationem calefactionis globalis ob inventa nuper coacervata teneri non iam posse.[26]
Liber The Mind of The Market: Compassionate Apes, Competitive Humans, and Other Tales from Evolutionary Economics ('Mens Fori: Simiae Misericordes, Homines Competitores, Aliaeque Fabulae ex Oeconomica Evolutionaria') anno 2007 prolata est; in quo Shermer inventa refert multarum investigationum morum et biochemiae quae evolutionarias morum hodiernorum explicationes aspiciunt. Februario 2009, Shermer The History of Science: A Sweeping Visage of Science and its History ('Historia Scientiae: Amplissimus in Scientiam et Eius Historiam Prospectus'), acroasim sonicam horarum viginti quinque, deinde Maio 2011, The Believing Brain: From Ghosts and Gods to Politics and Conspiracies—How We Construct Beliefs and Reinforce Them as Truths edidit.
Shermer hospitio exceptus est in Donahue anno 1994 ut negationi Holocausti a Bradley Smith et Davide Cole promulgatae responderet, atque in The Oprah Winfrey Show anno 1995 ad disputandas psychicas Rosaemariae Alteae postulationes fuit. Shermer in episodio programmatis Penn et Teller Bullshit! anno 2004 fuit, cum argueret res in Bibliis Sacris gestas esse narrationem mythicam, non res ad verbum descriptas. Penn et Teller, qui se atheistas quoque professi sunt, cum eius sententia concinuerunt. Hoc episodium ('The Bible: Fact or Fiction?') notionem refellere conatum est Biblia esse empirica documenta historica in quibus homines confidere possunt. Contra Shermer arguit Paulus Maier, professor historiae antiquae in Universitate Michiganiae Occidentalis.[27]
Shermer acroases habuit in omnes tris eventibus Beyond Belief appellatis a 2006 ad 2008. Etiam acroasim habuit in Conloquio TED de "Why people believe strange things" ('Cur homines res alienas credunt') anno 2006.[28] Saepe in Skepticality, podcast publico Skeptic magazinae, acroases habet. Crebrius cum Deepak Chopra disceptavit,[29][30] insigniter Martio 2010 in Nightline, programmate ab ABC News emisso.[31]
Die 21 Augusti 2010, Shermer praemium accepit quod suos conatus in campo sceptico comprobavit, abs Liber Investigationum Grex (Independent Investigations Group) per eius Decimas Ferias Anniversarias concessum.[32]
Shermer Altadenae Californiae habitat, prope marginem scopuli in infimis Sancti Gabrielis Montibus, super quos iacet Mons Wilson.[39] Shermer se in rebus politicis describit libertarianus.[40]
Seamless Wikipedia browsing. On steroids.
Every time you click a link to Wikipedia, Wiktionary or Wikiquote in your browser's search results, it will show the modern Wikiwand interface.
Wikiwand extension is a five stars, simple, with minimum permission required to keep your browsing private, safe and transparent.